25.2.11 Suadeamus igitur ab enuntiatione dei. Visu enim est hec fidelior. Nam uisus quidem multis in locis et fallitur, illam autem immachinabile excidere est. Persuademur igitur ab illa. Ea enim que non entia ut entia deducens.
25.2.11 Pareamus igitur diuinae sententiae, quae sensu ipso uisus certior est. Visus enim saepe numero fallitur. Illa minime. Nam cum omnia quaecunque sunt, deus effecerit, dignus sane est, cui fides adhibeatur, cum de suo quicquam asserit opificio.
25.2.11 Pareamus igitur diuinae sententiae, quae sensu ipso visus certior est. Visus enim saepenumero fallitur, illa minime. Nam cum omnia quaecunque sunt deus effecerit, dignus sane est cui fides adhibeatur, cum de suo quicquam asserit opificio.
25.2.11 Obtemperemus ergo Dei sententiae, quae est ipso visu certior. Nam visus saepe fallitur: illa falli nequit. Obtemperemus itaque ipsi. Nam quae illa quae non erant produxit, de eorum natura loquens fidem meretur.