25.2.17 Sicut enim facile baptizari et respicere, ita facile deo sepelire hominem ueterem et remonstrare nouum. Tercio uero hoc fit ut discas quoniam uirtus patris et filii et spiritus sancti omnia implet.
25.2.17 Inde ut facile nobis est inmergi, et emersos respirare, ita deo ueterem sepelire hominem, et nouum induere. Praeterea hinc patris et filii et spiritus sancti uirtutem, haec omnia implere intelligis.
25.2.17 inde. Vt facile nobis est immergi, et emersos respirare: ita deo veterem sepelire hominem, et nouum induere. Praeterea ter istud sit, vt hinc patris et filii et spiritus sancti virtutem haec omnia implere intelligas.
25.2.17 Ut enim nobis facile est immergi et postea emergere; sic Deo facile est veterem sepelire hominem, et novum inducere. Ter hoc fit, ut discas virtutem Patris et Filii et Spiritus sancti haec omnia implere.