PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.2.14 Nichil igitur circumscruteris. Quoniam enim necessaria et irrefutabilis est aque necessitas, ita utique disces spiritu aliquando aduolante antequam non stetit usque illud apostolus. Sed ut necessaria, et hac et non superflua, uide quid ait: Nunquid aquam potest quis prohibere ad hoc ut non baptizentur hii qui spiritum sanctum susceperunt ut et nos?
CLOSE
Griffolini

25.2.14 Quamobrem noli curiosius inuestigare. Nam quod pernecessaria sit aqua, uel inde perspicuum est, quod cum ante aquam spiritus inspirasset, in hoc tamen non quieuit apostolus, sed ad aquae necessitatem ostendendam ait: Nunquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur ii1530: hi, qui spiritum sanctum accoeperunt, sicut et nos?B: nos:
CLOSE
Griffolini-Montanus

25.2.14 Quamobrem noli curiosius inuestigare. Nam quod pernecessaria sit aqua, vel inde perspicuum est, quod cum ante aquam spiritus inspirasset: in hoc tamen non quieuit Apostolus, sed ad aquae necessitatem ostendendam ait: Nunquid aquam quis prohibere potest, vt non baptizentur hi qui spiritum sanctum acceperunt, sicut et nos?
CLOSE
Montfaucon

25.2.14 Ne itaque curiosius inquiras. Quod enim necessaria sit aqua, hinc ediscas; cum aliquando Spiritus ante aquam descendisset, non hic stetit Apostolus, sed ut ostendat hanc necessariam nec superfluam esse, vide quid dicat: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos?