PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.2.18 Et quoniam non coniectura est quod dicitur, audi Paulum dicentem: Consepulti sumus ei in mortem per baptismum. Et rursus uetus homo noster simul crucifixus est, et rursus committi facti sumus similitudini mortis eius.
CLOSE
Griffolini

25.2.18 Quod ne coniectura a me, sed uero sensu dictum intelligas, audi Paulum: Consepulti, inquit, sumus cum illo per baptismum. Et iterum: Noster uetus homo simul crucifixus est. Et item1530: iterum: Complantati facti sumus similitudini mortis eius1470/1486/1530: huius.
CLOSE
Griffolini-Montanus

25.2.18 Quod ne coniectura a me, sed vero sensu dictum intelligas, audi Paulum: Consepulti, inquit, sumus cum illo per baptismum in mortem. Et iterum: Noster vetus homo simul crucifixus est. Et iterum: Complantati facti sumus similitudini mortis huius.
CLOSE
Montfaucon

25.2.18 Quod autem haec non per conjecturam dicta sint, audi Paulum: Consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem; ac rursum, Vetus homo noster simul crucifixus est; et iterum, Complantati facti sumus similitudini mortis ejus.