PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

25.2.8 ex quibus omnibus manifestum est, quoniam alterius uite melioris que perficiebantur erant, et constitutionis finem non habentis. Igitur prior quidem plasmatio fuit a terra que Ade et a costa que post illam que mulieris, et a semine que post eam que Abel.
CLOSE
Griffolini

25.2.8 Ex quibus omnibus constat, quod ad aliam meliorem, et nullum finem habituram uitam haec efficiebantur. Prima igitur formatio ex terra, hoc est Adae. Altera ex eius latere, mulieris uidelicet. Tertia ex semine, ut Abel.
CLOSE
Griffolini-Montanus

25.2.8 Ex quibus omnibus constat, quod ad aliam meliorem, et nullum finem habituram vitam haec efficiebantur. Prima igitur formatio ex terra, hoc est Adae: altera ex eius latere, mulieris videlicet: tertia ex semine, vt Abel.
CLOSE
Montfaucon

25.2.8 Ex quibus omnibus liquet, ea quae perficiebantur ad aliam meliorem vitam pertinere, et ad statum nunquam terminandum. Prima itaque formatio Adae terrena est, et post hanc ex Adae latere, mulieris, et post illam ex semine, Abelis.