PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.1.1 Quod natum est ex carne caro est. et quod natum est ex spiritu spiritus est. Magnis nos dignos fecit misteriis unigenitus filius dei. Magnis in qualibet non nos sumus digni, sed qualia eum tribuere decens erat.
CLOSE
Griffolini

26.1.1 Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Magnis nos mysteriis dignatus est unigenitus dei filius, magnis, inquam, et diuinis, non qualia nos accipere, sed qualia ipsum exhibere decet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.1.1 Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Magnis nos mysteriis dignatus est vnigenitus dei filius, magnis inquam et diuinis: non qualia nos accipere, sed qualia ipsum exhibere decet.
CLOSE
Montfaucon

26.1.1 Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex Spiritu, spiritus est. Magnis nos mysteriis dignatus est unigenitus Filius Dei; magnis, et quibus digni non eramus, sed quae decebat illum dare.