Omelia XXVI (xxv)

26.1.1 Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Magnis nos mysteriis dignatus est vnigenitus dei filius, magnis inquam et diuinis: non qualia nos accipere, sed qualia ipsum exhibere decet.

26.1.2 Nam si merita nostra reputabimus, non modo munere nullo, sed supplicio digni sumus. Sed non hoc respiciens benignus deus, non modo nos supplicio liberauit, sed et vitam multo priori potiorem largitus est:

26.1.3 alium nobis mundum, aliam condidit creaturam. Si qua enim in Christo est, inquit, noua est creatura. Quae nam? Audi ipsum, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei.

26.1.4 Terra excideramus, haud digni quibus hic habitationem concederet, in coelum tamen nos extulit. Principio infidos nos deprehendit, et maiora largitus est. Ab vno ligno non abstinuimus, et supernas delicias impartitus est:

26.1.5 in paradiso permanere non potuimus, et coelos nobis aperuit. Non immerito igitur Paulus, O altitudo, inquit, diuitiarum sapientiae et scientiae dei. Non amplius mater, non enixus, non somni, neque concubitus, non amplexus, nouum iam naturae nostrae intexitur opificium a spiritu sancto et aqua.

26.1.6 Aqua autem accepta est, partus genito facta. Quod enim est matrix embryoni, hoc est fideli aqua, Siquidem in aqua fingitur et formatur. Nam primum dictum est, Producant aquae1603: aqua reptile animae viuentis.

26.1.7 Ex quo autem Iordanis alueum ingressus est Christus, non amplius reptilia animarum viuentium, sed animas rationales et spiritales aqua producit.

26.1.8 Et quod de Sole dictum est. Tanquam sponsus procedens de thalamo suo: hoc longe magis de fidelibus in praesentia dici potest. Multo nanque quam ille clariores diffundunt radios. At quod in matrice formatur, tempore indiget: quod in aqua minime, sed momento omnia perficiuntur.

26.1.9 Siquidem vbi caduca vita est, et a corporea corruptione principium accipitur, omnia mora temporis generantur: ea nanque natura corporis est, vt tempore perfectionem suam accipiat, sed non ita in spiritalibus. Quid tandem? Quoniam perfecta ab ipso principio opera sua facit spiritus.

26.1.10 Sed cum Nicodemus his verbis perturbaretur, vide quo modo Christus ei tanti mysterii arcana aperit. Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.

26.1.11 Ab omnibus eum quae sensu percipiuntur abducit, neque sinit corporeis oculis mysteria perscrutari. Non disputamus de carne, inquit, Nicodeme, sed de spiritu. Et e vestigio hoc verbo ad superna eum erigit,

26.1.12 ne quid sensu subiectum perquirat, cum his oculis spiritum nemo possit intueri. Noli arbitrari, quod carnem spiritus pariat. Quo modo ergo, dixerit quispiam, Christi caro parta est? Non a spiritu tantum, sed et a carne, quod Paulus significat: Factum ex muliere, factum sub lege.

26.1.13 Spiritus illam formauit, non tamen ex nihilo: (quid enim opus fuisset matrice?) sed ex carne virginali. Quonam autem pacto factum sit, explicare non possum: sed factum est, ne quis a natura nostra partum illum alienum putaret.

26.1.14 Nam cum etiam sic nonnulli huic generationi non credant, nisi virginalis carnis particeps fuisset: in quam impiam prolapsi essent opinionem? Quod natum est ex spiritu, spiritus est.

26.1.15 Animaduertis spiritus dignitatem?1603: dignitatem. Dei nanque efficiens opus apparet: superius enim inquit, ex deo natos, nunc ex spiritu, ait enim, Quod natum est ex spiritu, spiritus est.

26.1.16 Natiuitatem autem hoc in loco non secundum substantiam, sed secundum honorem et gratiam intelligit: quod si filius hoc pacto natus est, quid in eo quam in caeteris hominibus, qui ita nati sunt excellentius inuenietur? Quo modo est vnigenitus?

26.1.17 Etenim ego ex deo natus sum, sed non ex eius substantia. Quod si neque ipse ex substantia, quid differt a nobis,1603: nobis? fortasse autem hoc pacto spiritu minor inuenietur. Nam huiusmodi generatio ex spiritus gratia facta est.

26.1.18 Nunquid igitur vt sit filius, spiritus indiget auxilio? Haec Iudaica fuit doctrina. Cum ergo dixisset Christus. Qui natus est ex spiritu, spiritus est: et his verbis etiam perturbaretur Nicodemus, rursus ad sensibile exemplum descendit:

26.1.19 Ne mireris, inquit, quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo. Spiritus vbi vult, spirat. Hoc verbum, mireris, eius animi perturbationem significat: perturbabatur enim quod non intelligebat. Qui natus est ex spiritu, spiritus est. Qua particula ab omni eum corpore Christus abduxerat.

26.1.20 Quam ob rem ad id quod magis de corpore communicat, non tamen corporeae crassitudini omnino subiectum est, descendit, puta incorporea omittit quae ille capere non poterat. Inuenit igitur medium quoddam inter corpus et incorporeum, hoc est venti impetum,

26.1.21 hinc eum excitat1603: excitat, sed nescis vnde veniat, aut quo vadat:, cum inquit: Vocem eius audis, sed nescis vnde veniat, aut quo vadat1603: om.. Quod autem dicit, Vbi vult spirat, non loquitur, ac si voluntate aliqua feratur ventus, sed liberum eius a natura impetum qui ab alio impediri non possit significat.

26.1.22 Mos enim est scripturae ita etiam de inanimis loqui, quemadmodum1603: quemmodum cum inquit: Vanitati creatura subiecta est nolens. Significat igitur non posse contineri, et quocunque vult diffundi, neque posse prohiberi, quin huc illuc feratur.

26.2.1 Et vocem eius audis, hoc est sonitum et strepitum: sed nescis vnde veniat, aut quo vadat. Ita vsu venit his qui spiritu generantur. Haec conclusio est.

26.2.2 Nam si huius, inquit, spiritus quem auditus sensu accipis, et tactu impetum intelligis, ne viam quidem nosti: quo nam pacto diuini spiritus operationem perscrutaberis?

26.2.3 Praeterea vbi vult spirat, ad paracleti potentiam ostendendam dixit. Nam si ventum nemo cohibet, quin quo vult, feratur: quanto magis spiritus operationem nullae naturae leges, nulli corporeae generationis fines, nulla alia huiusmodi vis poterunt cohibere?

26.2.4 Quod autem de vento loquatur, inde perspicuum est, cum inquit: Et vocem eius audis. Non enim infideli, et spiritus operationem nescienti, de spiritu dixisset, Et vocem eius audis. Sensus igitur est, quod quemadmodum ventus non videtur, sentitur tamen: ita spiritalis generatio corporeis oculis non comprehenditur.

26.2.5 Verum ventus corpus est, quanuis tenuissimum. Nam quod sensui obiectum est, corpus est. Quod si non doles, cum corpus non videas, et esse eum credis: quid hoc spiritali sermone perturbaris, et tam curiose rationes exigis, cum idem in corpore non facias?

26.2.6 Quid ad haec Nicodemus? Adhuc in Iudaica vilitate1603: vtilitate persistit, cum tam manifestum exemplum acceperit, petitque. Quo modo possunt haec fieri? Idcirco vehementius eum tangit Christus. Tu es magister in Israel, et haec ignoras?

26.2.7 Non maliciae hominem, sed stulticiae potius et simplicitatis accusat. Quod si quis percontaretur, quid haec generatio cum Iudaica communicet: rursum quid non communicet, rogabo.

26.2.8 Etenim primi hominis, et ex latere eius mulieris formatio, et sterilium, et omnium quae per aquas perfecta sunt, consummatio, Helisaei praeterea miraculum qui ex fundo ferrum reuocauit, transitus Iudaeorum per rubrum mare,

26.2.9 piscinae ab angelo commotio, Naaman Syri a lepra in Iordane mundatio: haec omnia generationem, et purgationem futuram, tanquam in figura praemonstrarunt.

26.2.10 Ad haec prophetarum dicta hanc generationem annunciant. Annunciabitur domino generatio ventura, et annunciabunt coeli iusticiam eius populo, qui nascetur, quem fecit dominus. Et, Renouabitur vt aquilae inuentus tua. Exurge, illuminare Hierusalem, Ecce rex tuus venit. Et, Beati quorum remissae sunt iniquitates.

26.2.11 Isaac etiam figura huius fuit generationis. Dic quaeso Nicodeme, quo modo natus est Isaac? Nunquid secundum naturae legem? Minime. Verum inter hanc et illam generationem medius quidem1603: quidam modus fuit: illam quoniam ex coitu: hanc quoniam non ex sanguinibus facta est.

26.2.12 Neque praedictam1603: praedicta haec tantum, sed virginis etiam generationem praedixerunt.

26.2.13 Nam cum nemo facile crediturus esset virginem parere, steriles primum, inde etiam anus pepererunt: quanuis longe mirabilius sit ex viri latere genitam, quam sterilem parere.

26.2.14 Sed cum illud antiquissimum, et iam obliteratum fuisset, nouus pariendi modus secutus est, et sterilium partus virginalis partus fidem praecessit.

26.2.15 Haec omnia Iesus Nicodemo in memoriam reducens: Tu es, inquit, magister in Israel, et haec ignoras? Amen amen dico tibi, quod scimus loquimur: et quod vidimus, testamur, et testimonium nostrum nemo accipit.

26.2.16 Haec autem dicit, vt pro1603: per illius imbecillitate1603: imbecillitatem ad inferiora descendens, orationem suam magis credibilem faciat.

26.3.1 Ideo inquit: Quod scimus loquimur: et quod vidimus testamur. Siquidem cum apud nos sensus visus certissimus sit, cum persuadere quid volumus, ita loqui solemus, Non audisse nos sed vidisse.

26.3.2 Idcirco Christus more hominum loquens, sibi fidem conciliat. Quod autem neque sensibilem visum, neque quicquam aliud intelligat, inde perspicuum est:

26.3.3 cum enim dixisset, Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est: addidit, Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur. Hoc autem nondum natum erat: quo modo igitur inquit, quod vidimus?

26.3.4 Nonne constat quod de certa generatione et quae aliter se habere non possit? Et testimonium nostrum nemo accipit. Quod autem inquit, quod scimus, vel de patre et se, et vel de se tantum dicit. Illa vero particula, Nemo accipit: non indignantis est, sed verum enarrantis.

26.3.5 Non enim eos stulticiae coarguit, quod tam manifesta non acciperent, sed re et verbis summam prae se fert mansuetudinem: quam nuda et leui veritatis annunciatione nos etiam edocet,

26.3.6 ne quempiam si non persuademus quae volumus, maledictis prosequamur, neve excandescamus.

26.3.7 Neque enim sic mouemus auditorem, sed magis ad incredulitatem prouocamus. Abstinendum igitur ab ira est, adnitendumque vt orationem nostram probabilem faciamus, nulla non modo ira, sed ne voce quidem altiore, quae irae indicium est.

26.3.8 Impediamus igitur equum, vt deiiciamus vectorem. Incidamus pennas irae, ne augescat. velox enim affectus est et vehemens, quo facile decipimur: propterea vndique ei aditus obstruendus.

26.3.9 Absurdum nanque est, vt ferae mansuefieri possint, nostram autem animam efferatam contemnamus. Ira vehemens ignis est, omnia consumit, quippe quae corpus corrumpit, animam coinquinat, tristiciam affert, turpis visu.

26.3.10 Quod si iratus seipsum intueri posset, nulla alterius indigeret admonitione. Nihil enim irato turpius. Ebrietas quaedam ira, vel potius ebrietate grauior et daemone miserabilior.

26.3.11 Verum si clamori modum imponere curabimus, optimam sapientiae viam inueniemus. Propterea Paulus non iram tantum, sed et clamorem tollit.

26.3.12 Pareamus igitur totius sapientiae magistro, et quando seruis nostris succensemus, nostra delicta consideremus, et vna eorum nos mansuetudinis pudeat.

26.3.13 Cum enim contumelias tuas silentio tolerat, cum tuis non perturbatur maledictis, hinc exemplum capias. Est enim homo, licet seruus, et anima immortali, et iisdem quibus tu apud communem dominum donis atque beneficiis praeditus.

26.3.14 Quod si in maioribus et spiritalibus rebus par nobis est, et humanae cuiusdam et vilis praerogatiuae gratia tam mansuete nos tolerat: qua nam venia, qua excusatione digni sumus, qui diuino metu non possumus, vel potius nolumus, vt ille nostro philosophari?

26.3.15 Haec animo agitemus dilectissimi, peccata nostra et humanae naturae communitatem reputemus, ad omnes mansuete loquamur, vt cordis humilitate animis nostris et praesentem et futuram requiem inueniamus: Quam vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, spirituique sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY