PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.2.5 Et nimirum si uentus est corpus etiam uentus subtilissimum? Quod enim sensu subicitur corpus est. Si igitur corpus non anxiaris, quoniam non uides, neque decredis propterea, quid utique umquam de spiritu audiens stupes, et tot expetis noxas in corpore hoc non faciens?
CLOSE
Griffolini

26.2.5 Verum uentus corpus est, quamuis tenuissimum. Nam quod sensui subiectum1530: obiectum est, corpus est. Quod si non doles, cum corpus non uideas, et esse eum credis, quid hoc spiritali sermone perturbaris?1470/1486/1530: perturbaris: et tam curiose rationes exigis?1470/1486/1530: exigis: cum idem in corpore non facias.1470/1486/1530: facias?
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.2.5 Verum ventus corpus est, quanuis tenuissimum. Nam quod sensui obiectum est, corpus est. Quod si non doles, cum corpus non videas, et esse eum credis: quid hoc spiritali sermone perturbaris, et tam curiose rationes exigis, cum idem in corpore non facias?
CLOSE
Montfaucon

26.2.5 Atqui ventus est corpus, licet tenuissimum: nam quod sensui subjicitur, corpus est. Si ergo non aegre fers quod corpus non videas, neque ideo ipsum esse diffiteris; cur de Spiritu audiens turbaris, et tot rationes exigis; cum tamen id circa corpus non agas?