Commentarius

[Homilia XXVI]

26.1.1 Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex Spiritu, spiritus est. Magnis nos mysteriis dignatus est unigenitus Filius Dei; magnis, et quibus digni non eramus, sed quae decebat illum dare.

26.1.2 Nam si merita nostra quis reputet; non solum dono eramus indigni, sed supplicio et ultioni obnoxii. Sed id non respiciens ille, non modo nos a supplicio liberavit, sed vitam largitus est priori longe clariorem.

26.1.3 In alium nos mundum induxit, aliam condidit creaturam: Si qua enim in Christo nova creatura, inquit. Quae nova creatura? audi ipsum: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non poterit intrare in regnum Dei.

26.1.4 Paradisus nobis concreditus fuit, neque digni fuimus qui illic versaremur. In caelum nos extulit. In prioribus fideles non fueramus, et majora tamen tradidit. Non potuimus ab uno abstinere ligno, et supernas praebuit delicias.

26.1.5 In paradiso non perseveravimus, et caelos nobis aperuit. Jure dixit Paulus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Non ultra mater, non ultra partus, non somni, non concubitus et amplexus: sursum tandem naturae nostrae texitur opificium ex Spiritu et aqua.

26.1.6 Aqua autem assumta est, partus genito facta. Quod est matrix embryoni, hoc est aqua fideli: in aqua enim fingitur et formatur. Primum dicebatur: Producant aquae reptile animae viventis.

26.1.7 Ex quo autem Jordanis fluenta ingressus est Dominus, non amplius reptilia animarum viventium, sed animas rationales Spiritum sanctum ferentes aqua producit.

26.1.8 Ac quod de sole dictum est, Tamquam sponsus procedens de thalamo suo; id de fidelibus jam dici possit, qui splendidiores quam sol emittunt radios. Sed quod in vulva formatur, tempore opus habet; in aqua vero non sic, sed uno temporis momento fiunt omnia.

26.1.9 Ubi enim fluxa vita ex corporea corruptione principium habet, moras trahit id quod paritur; talis quippe est corporum natura: tempore illa perfectionem acquirunt. Spiritualia vero non sic. Sed quid? A principio perfecta sunt.

26.1.10 Verum quia Nicodemus haec frequenter audiens turbabatur; vide quomodo ipsi mysterii arcanum aperiat, et clarum reddat id quod obscurum antea erat, cum ait: Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex Spiritu, spiritus est.

26.1.11 Ipsum abducit a rebus omnibus sub sensum cadentibus, neque sinit corporeis oculis mysteria scrutari. Non de carne, inquit, disserimus, sed de Spiritu, O Nicodeme. Interim eum ad superna transmittit.

26.1.12 Nihil ergo sensile quaeras. Nam Spiritus his oculis non percipitur. Neque putes quod carnem Spiritus pariat. Quomodo ergo, dixerit forte quispiam, Domini caro nata est? Non a Spiritu tantum, sed etiam a carne; quod Paulus his verbis significat: Factum ex muliere, factum sub lege.

26.1.13 Spiritus enim illam sic formavit, non ex nihilo: nam quid opus fuisset vulva? Sed ex virginea carne: quomodo autem, non possum explicare. Illud porro factum est, ne quis alienum a natura nostra partum illum existimaret.

26.1.14 Nam si re sic gesta, sunt tamen quidam qui talem non credunt generationem; nisi virginalis carnis particeps fuisset, quo non prorupissent impietatis? Quod natum est ex Spiritu, spiritus est.

26.1.15 Viden’ Spiritus dignitatem? Nam Dei opus ille efficit. Supra dicebat, ex Deo nati sunt, hic vero dicit1862: dixit ipsos a Spiritu gigni: Quod natum est ex Spiritu, spiritus est; id est, qui natus est ex Spiritu, spiritualis est.

26.1.16 Generationem quippe hic non secundum substantiam dicit, sed secundum honorem et gratiam. Si ergo Filius sic natus est, quid amplius habebit quam caeteri homines, qui ita nati sunt? Quomodo Unigenitus est?

26.1.17 Nam et ego ex Deo natus sum, sed non ex ejus substantia. Si ergo neque ipse ex ejus substantia, in quo differt a nobis? Sic quoque Spiritu minor invenietur. Nam hujusmodi generatio fit ex Spiritus gratia.

26.1.18 Num ergo ut Filius maneat, Spiritus auxilio opus habet? Ecquid haec a Judaica doctrina differunt? Cum dixisset ergo Christus, qui natus est ex Spiritu, spiritus est; quod turbatum illum adhuc cerneret, ad sensibile exemplum progreditur.

26.1.19 Ne mireris, inquit, quia dixi tibi, oportet nos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat. Cum dicit, Ne mireris, ejus animi perturbationem significat, et ad subtiliorem corporum rationem deducit. Nam a carnalibus ipsum abduxerat his verbis, quod natum est ex Spiritu, spiritus est;

26.1.20 quia vero non intelligebat ille quid hoc esset, rursus illum ad aliam transfert imaginem, neque ad corporum crassitudinem adducens, neque de incorporeis omnino loquens: neque enim poterat id ille intelligere; sed medium aliquid corporeum inter et incorporeum invenit, venti nempe impetum; indeque illum instituit.

26.1.21 De vento namque dicit: Vocem ejus audis; sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Cum dicit, ubi vult spirat, non significat ventum arbitrio sui ferri; sed naturalem ejus impetum et vim sine impedimento latam.

26.1.22 Solet enim Scriptura etiam de inanimatis ita loqui, ut cum dicit: Vanitati creatura subjecta est non volens. Illud igitur, ubi vult spirat, non posse illum retineri significat, et ubique diffundi, neminemque illum impedire, quominus huc illuc feratur; sed magna vi effundi, nemine impetum coercere valente.

26.2.1 Et vocem ejus audis, strepitum nempe et sonum: Sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Haec conclusio est.

26.2.2 Si hujus venti, inquit, quem sensu, nempe auditu et tactu percipis, impetum explicare non potes, nec viam ejus nosti; cur divini Spiritus operationem curiose exploras, qui venti vim non intelligis, etsi sonum audias?

26.2.3 Illud enim, ubi vult spirat, de Paracleti potestate dictum est, et sic explicandum. Si ventum nemo cohibet, sed quo vult ille fertur, multo magis Spiritus operationem nec naturae leges quaelibet, nec corporeae generationis termini, nec quaevis alia hujusmodi poterunt cohibere.

26.2.4 Quod autem de vento dicatur illud, vocem ejus audis, inde perspicuum est. Neque enim infideli, qui non nosset operationem Spiritus dixisset, vocem ejus audis. Quemadmodum igitur ventus non apparet, etiamsi sonum emittat; sic nec spiritualis generatio oculis corporeis perspicitur.

26.2.5 Atqui ventus est corpus, licet tenuissimum: nam quod sensui subjicitur, corpus est. Si ergo non aegre fers quod corpus non videas, neque ideo ipsum esse diffiteris; cur de Spiritu audiens turbaris, et tot rationes exigis; cum tamen id circa corpus non agas?

26.2.6 Quid ergo Nicodemus? Adhuc in Judaica vilitate manet, cum tam manifestum exemplum acceperit. Cui adhuc cum dubio dicenti, Quomodo possunt haec fieri? vehementius dicit Christus, Tu es magister in Israel, et haec ignoras?

26.2.7 Vide quomodo nusquam eum de malitia, sed de stoliditate potius ac simplicitate accusat. Ecquid habet commune, dixerit quispiam, haec generatio cum Judaicis rebus? Sed quid, quaeso, non commune?

26.2.8 Etenim primi hominis formatio, necnon mulieris ex latere eductae, item steriles, et ea quae per aquas perfecta sunt, in fonte videlicet, unde Elisaeus ferrum eduxit;

26.2.9 ea quae in mari rubro, quod trajecerunt Judaei; ea quae in piscina, quam Angelus agitabat, et quae ad Neeman Syrum spectant, qui in Jordane mundatus est: haec inquam omnia generationem et purgationem futuram, quasi in figura praenunciabant;

26.2.10 necnon Prophetarum dicta hunc nascendi modum subindicabant, exempli causa: Annunciabitur Domino generatio ventura, et annunciabunt justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus; et illud, Renovabitur ut aquilae juventus tua; item, Illuminare Jerusalem: Ecce Rex tuus venit; et Beati quorum remissae sunt iniquitates.

26.2.11 Et Isaac quoque figura erat hujus generationis. Dic enim, o Nicodeme, quomodo natus ille est? an lege naturae? Nequaquam: ergo quidam medius inter hanc et illam generationem modus erat; illa enim ex concubitu est; hic vero non ex sanguinibus natus est.

26.2.12 Ego vero demonstrabo, non hanc modo generationem, sed et illam ex Virgine, hisce modis praenunciatam fuisse.

26.2.13 Quia enim nemo facile crediturus erat Virginem parere, steriles primum, deinde non modo steriles, sed etiam anus pepererunt; quamvis longe mirabilius sit, ex costa mulierum fieri.

26.2.14 Verum quia illud antiquissimum erat, alius pariendi novus modus sequutus est, nempe sterilium, qui virginalis partus fidem antecessit.

26.2.15 Haec ergo Nicodemo in memoriam revocans dicebat: Tu es magister in Isreal, et haec ignoras? Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum nemo accipit.

26.2.16 Haec subjunxit, et aliunde rursum dicto fidem faciens, et illius imbecillitati se attemperans.

26.3.1 Quid vero significat illud, Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur? Quia cum visus plus quam alii sensus nobis fidem faciat, et cum persuadere volumus, ita loquamur, non auditu percepimus, sed ipsis oculis vidimus;

26.3.2 ideo Christus humano more ipsum alloquitur, hincque dictis fidem facit. Quodque res ita sit, quod nihil aliud declarare velit, neque visum sensibilem intelligat, hinc palam est.

26.3.3 Postquam enim dixerat, quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex Spiritu, spiritus est; subjunxit; quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur. Hoc autem nondum factum fuerat. Cur ergo dicit, quod vidimus?

26.3.4 Annon manifestum est ipsum loqui de accurata cognitione, quae non errare possit? Et testimonium nostrum nemo accipit. Illud ergo, quod scimus, vel de se et de Patre dicit, vel de seipso solum. Illud vero, nemo accipit; non aegre ferentis nunc est; sed rem gestam narrantis.

26.3.5 Non enim dixit: Quid vobis insensibilius sit, qui ea quae a nobis ita accurate annunciantur non admittitis? Sed rebus et verbis nullam non mansuetudinem exhibens, nihil ita loquitur;

26.3.6 sed miti sermone quod futurum erat praedicit, nos hinc quoque ad summam instituens mansuetudinem, ut cum quosdam alloquimur, nec ipsis suademus, ne id indigne feramus.

26.3.7 Nam qui indignatur nihil perficere solet, sed magis a fide habenda avertit. Ideo oportet ab ira abstinere: illud vero quod dicimus fide dignum reddere, abstinendo, non ab ira modo, sed etiam a clamore. Materia enim irae clamor.

26.3.8 Impediamus igitur equum, ut dejiciamus equitem; irae pennas caedamus, ne malum accrescat. Acutus enim morbus est ira, qui possit animas nostras decipere. Ideo illi aditus undique intercludendus est.

26.3.9 Nam absurdum esset feras mansuefacere posse; mentem vero nostram efferatam despicere. Ignis vehemens est ira, qui omnia absumit; nam et corpus corrumpit et animam labefactat, atque injucundum visuque turpem hominem reddit.

26.3.10 Certe si iratus seipsum intueri posset, non altera indigeret admonitione. Nihil enim insuavius irato vultu. Ebrietas quaedam ira est, imo ebrietate deterior, et daemone miserabilior.

26.3.11 Verum si curemus ne in clamorem erumpamus, optimam philosophiae viam inveniemus. Ideo Paulus non iram modo, sed etiam clamorem vitare jubet: Omnis ira et clamor tollatur a vobis.

26.3.12 Obtemperemus ergo huic omnis philosophiae magistro: et cum contra servos nostros irascimur, peccata nostra cogitemus, et eorum nos mansuetudinis pudeat.

26.3.13 Cum enim tu convitiis oneras, ille vero silens convitia tolerat; tu te turpiter geris, ille philosophatur; id pro admonitione habeas. Etsi namque servus, homo tamen est, anima praeditus immortali, iisdemque a communi domino honoratus donis.

26.3.14 Quod si par nobis in majoribus et spiritualibus, humanae cujusdam et vilis praerogativae gratia convitia nostra ita mansuete ferat: qua venia, et qua defensione digni erimus, qui divino metu non possumus, imo nolumus, ut ille nostro, philosophari?

26.3.15 Haec itaque omnia nobiscum reputantes, ac peccata nostra naturaeque consortium cogitantes, mansuete ubique loqui studeamus, ut humiles corde effecti, animabus nostris requiem inveniamus et praesentem et futuram, quam utinam omnes assequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria unaque Spiritui sancto, nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY