PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.2.7 Vide qualiter nunquam nequicitatem accusat uiriParis: , sed fatuitatem et rusticitatem solum. Et quid commune hoc ad Iudaica natiuitas habet, dicet: quis utique? Quid enim non commune dic michi?
CLOSE
Griffolini

26.2.7 Non malicie hominem. sed stulticie potius: et simplicitatis: accusat. Quod siquis percontaretur quid hec generatio cum iudaica communicet: rursum quid non communicet rogabo?
CLOSE
Montfaucon

26.2.7 Vide quomodo nusquam eum de malitia, sed de stoliditate potius ac simplicitate accusat. Ecquid habet commune, dixerit quispiam, haec generatio cum Judaicis rebus? Sed quid, quaeso, non commune?