Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XXVI (fol.45va-47ra)
26.1.1 Quod natum est ex carne caro est. et quod natum est ex spiritu spiritus est. Magnis nos dignos fecit misteriis unigenitus filius dei. Magnis in qualibet non nos sumus digni, sed qualia eum tribuere decens erat.
26.1.2 Nam siquidem dignationem nostram reputabit quis, non solum dono non sumus digni, sed et supplitio et tormento obnoxii. Quia uero non ad hoc respexit, sed et uitam largitus est, multum priore honorabiliorem;
26.1.3 in alium nos induxit mundum, aliam condidit creationem. Si quis enim in Christo noua creatio ait: Que noua creatio? Audi ipsum dicentem: Nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum dei.
26.1.4 Paradysus nobis creditus est, et neque ea que in ea conuersatione apparuimus digni et in celos nos reduxit. In primis, non inuenti sumus fideles, et maiora commisit, ab uno abstinere ligno nequiuimus, et eam que superius tribuit uoluptatem.
26.1.5 In paradyso non expectauimus et celos nobis expandit. Decenter dicebat Paulus: O profunditas diuitiarum et sapientie et cognitionis dei. Non adhuc mater, non adhuc pressure, neque sompni et coitus, et circumplicationes corporum, sed desuper de reliquo texitur nostre nature constructio a spiritu sancto et aqua.
26.1.6 Aqua uero assumptus est genitor ei qui gignitur fiens. Quod enim est matrix fetui, hoc fideli aqua. In aqua enim plasmatur et figuratur. Nam primum quidem dicebatur, educat aqua reptilia animarum uiuentium.
26.1.7 Ex quo autem ascendit a Iordanis riuis dominator. Non adhuc reptilia animarum uiuentium, sed animas rationabiles spiritiferas aqua reddit.
26.1.8 Et quod de sole dictum est, quoniam ut sponsus egrediens de thalamo suo, hoc de fidelibus tempus utique magis erit dicere. Multo enim micantiores emittunt radios illo. Sed quod in matrice plasmatur, tempore indiget. Quod in aqua uero, non ita; sed in uno momento, omnia fiunt.
26.1.9 Nam ubi quidem corruptibilis est uita et a corporea corruptione habet principium. Tardat quod gignitur. Talis est enim corporum natura tempore assumit perfectionem. In spiritualibus uero non ita. Quid utique? Quoniam perfecta est a principio construuntur que fiunt.
26.1.10 Sed quia Nichodemus audiens hec continue turbatur, uide qualiter ei aperit ineffabilitatem misterii huius, et manifestum operatur quod immanifestum illi interim. Quod natum est dicens ex carne, caro est. Quod autem natum est ex spiritu, spiritus est.
26.1.11 Abducit a sensibilibus eum omnibus et non non dimittit oculis hiis circumscrutari hanc misteriorum disciplinam. Non enim de carne loquimur ait sed de spiritu, o Nichodeme. Interim eum sermone hoc ad id quod superius mandauit.
26.1.12 Nichil igitur sensibilium inquire. Spiritus enim non utique apparet oculis hiis, neque estima quoniam carnem generat spiritus. Qualiter igitur fortassis dicet quis deum caro genita est? Non a spiritu solum, sed a carne. Ideoque hoc ostendens Paulus dixit: Natus de muliere factus sub lege.
26.1.13 Nam spiritus quidem eam plasmauit. Non tamen ex non entibus. Quia quid opus erat matrice? Sed ex carne uirginali? Qualiter autem non possum interpretari, hoc autem factum est ut non quis alienum a nostra estimet esse natura, quod genitum est.
26.1.14 Si enim et hoc facto sunt quidam qui decredunt huic tali generationi, si non carne communicasset virginali. Vbi non utique excidissent impietatis hii. Quod natum est ex spiritu, spiritus est.
26.1.15 Vides spiritus dignitatem? Dei enim opus uidetur, faciens. Igitur superius quidem dixit quoniam ex deo nati sunt, hic autem quoniam spiritus eos generat. Quod natum est ex spiritu ait, spiritus est. Quod autem dicit tale est. Quod natum est spiritu, spirituale est.
26.1.16 Natiuitatem enim hic non eam que secundum substantiam dicit, sed eam que secundum honorem et gratiam. Si igitur et filius ita natus est, quid plus habebit hominibus qui ita nati sunt? Qualiter igitur ingenitus est?
26.1.17 Etenim et ego ex deo natus sum, sed non ex substantia eius. Si igitur neque ipse ex substantia, quo secundum hoc differt a nobis. Inueniet autem quippe et spiritu minor cum hec Christi natiuitas, ex spiritus sit gratia.
26.1.18 Quapropter ut maneat filius eo quod a spiritu indiget auxilio? Et quo hec a Iudaicis distant dogmatibus? Dicens Christus igitur quoniam qui natus est ex spiritu spiritus est, quia turbatum rursus uidit, ad sensibile exemplum ducit sermonem,
26.1.19 ita dicens: Ne mireris quia dixi tibi quoniam oportet nos nasci desuper, spiritus ubi uult apirat. In dicendo enim ne mireris, ostendit eius turbationem animi et ad subtilius eum ducit corporum. Nam a carnalibus quidem abduxit, dicens: Quod natum est ex spiritu, spiritus est.
26.1.20 Quia uero nesciebat quid ait, quod natum est ex spiritu, sanctus est. De reliquo eum ad aliam transfert ymaginem. Neque in corporum ducens grossitudinem, neque de incorporeis pure loquens. Neque enim poterat capere ille, sed inueniens quid medium corporis et incorporei, uenti scilicet ablationem, hinc eum reducit.
26.1.21 De eo enim ait quod uocem eius audis sed nescis unde ueniat aut quo uadat. Si autem dicat ubi uult spirat, non ut electionem quamdam uento habente dicit hec, sed eam que a natura est allationem, que non prohibita et cum potestate sit ostendens.
26.1.22 Nouit enim scriptura et de inanimatis ita loqui. Vt cum dicam: Vanitati enim creatio subiecta est in matre; hoc igitur id est ubi uult spirat, indecentibile est ostendentis, et quod effunditur ubique, et quod prohibebat nullus, huc et illuc ferri. Etenim cum multa potestate dispergitur et nullus est qui ualeat euertere impetum eius.
26.2.1 Et uocem eius audis, hoc est sonitum percussionem. Sed nescis unde uenit aut quo uadit. Ita est omnis qui natus est ex spiritu. Hic est conclusio: omnis.
26.2.2 Si enim huius ait spiritus cuius sensum suscipis auditu et tactu interpretari nescis, neque uiam, qualiter diuini spiritus actionem circumscrutaris? Eam que uenti est nesciens, et nimirum uocem eius audiens.
26.2.3 Hec igitur idem, ubi uult spirat, et ad representationem eius que paracliti dictum est potestatis. Quod autem dicit tale est si hunc nullus detinet, sed quo uult fertur, multo magis spiritus actionem, non nature poterunt leges detinere, non termini corporalis natiuitatis, non aliud quid talium.
26.2.4 Quoniam autem de uento dictum est uocem eius audis, manifestum illinc. Non enim utique infideli loquens et nescienti spiritus actionem, dixit uocem eius audis. Si igitur uentus non apparet et si uocem dans, ita neque spiritualis apparet natiuitas oculis carnis.
26.2.5 Et nimirum si uentus est corpus etiam uentus subtilissimum? Quod enim sensu subicitur corpus est. Si igitur corpus non anxiaris, quoniam non uides, neque decredis propterea, quid utique umquam de spiritu audiens stupes, et tot expetis noxas in corpore hoc non faciens?
26.2.6 Quid igitur Nichodemus adhuc in Iudea uilitate manet, et hoc exemplo ita manifesto dicto ei? Cui et interrogatiue rursus dicenti. Qualiter possunt hec fieri? De reliquo uehementius ad eum Christus loquitur. Tu es magister dicens Israelis et hec ignoras.
26.2.7 Vide qualiter nunquam nequicitatem accusat uiri, sed fatuitatem et rusticitatem solum. Et quid commune hoc ad Iudaica natiuitas habet, dicet: quis utique? Quid enim non commune dic michi?
26.2.8 Nam qui primus natus factus hoc, et que a costa facta est mulier, et que steriles et ea que per aquam perfecta sunt. Dico autem ea que secundum fontem, ex quo Helyseus ferrum eduxit, et ea que secundum rubrum mare quod transierunt Iudei;
26.2.9 et ea que secundum piscinam quam angelus mouebat, et ea que secundum Syrum Naaman qui in Iordane purgatus est, hec omnia natiuitatem et purgamentum quod futurum erat ut typo presonabant;
26.2.10 et ea que a prophetis dicta sunt hunc enigmatice ostendunt natiuitatis modum. Vt puta istud annuntiabitur domino generatio uentura, et annuntiabunt celi iusticiam eius populo qui nascetur, quam fecit dominus. Istud etiam. Renouabitur ut aquile iuuentus tua. Et illud: Illuminare Iherusalem ecce rex tuus uenit. Illudque: Beati quorum remisse sunt iniquitates.
26.2.11 Sed et Ysaac typus erat natiuitatis huius. Dic enim, o Nichodeme. Qualiter ille genitus est non lege nature? Nullatenus ita medius modus huius et illius natiuitatis, hic fuit. Illi quidem quoniam ex coitu. Huius autem quoniam non ex sanguinibus.
26.2.12 Ego autem ostendo quoniam non hanc solum natiuitatem sed eam que ex uirgine presonabant hii modi.
26.2.13 Quia enim non utique quis facile crederet quam uirgo gignit steriles preassumpserunt. Deinde non steriles solum, sed et inueterate. Et nimirum sterili pariente multo mirabilius a costa fieri mulierem.
26.2.14 Sed quia illud antiquum erat et uetus, rursus alius fit modus nouus et recens. Qui sterilium uiam preficiens fidei uirginalis pressure.
26.2.15 Horum igitur rememorans eum dixit: Tu es magister Israelis et hec non cognoscis? Quod nouimus loquimur, et quod uidimus testamur, et testimonium nostrum nullus accepit.
26.2.16 Hec induxit et aliunde rursus dignum fide sermonem faciens et ad inbecillitatem illius condescendens dictione.
26.3.1 Quid autem est quod dicit? Quod scimus loquimur et quod uidimus testamur. Quia apud nos uisus est aliis sensibus fidelior. Et si uolumus aliquem credere facere ita dicimus, quoniam oculis nostris uidimus.
26.3.2 Propterea Christus humanum ad eum loquitur sermonem, et hinc credibilem faciens. Et quoniam hoc est nichil aliud representare uult neque uisum sensibilem indicat manifestum est illinc.
26.3.3 Dicens enim: Quod natum est ex carne caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Induxit. Quod scimus loquimur. Quod uidimus testamur, hoc autem nundum factum erat. Qualiter igitur dicit quod uidimus?
26.3.4 Nonne manifestum est quoniam de certissima cognitione et non aliter habente. Et testimonium nostrum nullus accipit. Igitur hoc quidem id est quod sciuimus, aut de se ipso in patre ait, aut de se ipso solo, hoc autem id est nullus accipit, non anxiantis uerbum est nunc, sed quod fit annuntiantis.
26.3.5 Non dixit: Quid uero uobis insensibilius fiet utique qui ea que a nobis ita certissime annunciata sunt non suscipitis? Sed et per opera et uerba, omnem mansueturinem ostendens, horum quidem nichil loqutus est;
26.3.6 humiliter autem et mansuete quod accidere debebat presonuit hinc in omnem et nos inducens mansuetudinem et erudiens cum ad aliquos loquti fuerimus et non persuaserimus, non anxiari neque seuire.
26.3.7 Non enim perficere anxietatem, sed et impersuasibiliorem operari magis. Propterea quidem oportet ab ira abstinere. Vndique uero dignum fide facere sermonem, non in non irascendo solum, sed et in non clamando. Materia enim ire, clamor.
Morale xxvi. aduersus irascentes et quod non oportet cum clamore sed cum quiete loqui.
26.3.8 Compediamus igitur equm ut euertamus ascensorem. Abscidamus alas furoris et non adhuc in altum eleuabitur hoc malum. Acuta enim est ire passio, acuta et uersuta furari nostras animas. Propterea oportet undique obstruere ei introitum.
26.3.9 Etenim inconueniens est feras quidem posse mansuetas facere. Nostram autem mentem seuientem despicere. Ignis enim uenemens est furor omnia deuorans. Etenim et corpus ledit et animam corrumpit, et informem construit et turpem uideri.
26.3.10 Et si demum iratum possible est et sibi ipsi manifestum esse secundum tempus ire, non utique alia indigeret admonitione. Nichil enim indelectabilius uisu, irascente. Ebrietas quedam est ira. Magis autem ebrietate difficilior et demone miserabilior.
26.3.11 Et si meditati fuerimus non clamare, optimam uiam philosophie inueniemus. Propterea et Paulus cum ira et clamore perimi scribit, dicens: Omnis ira et clamor tollatur a uobis.
26.3.12 Quo circa suadeamur ab eo qui omnis philosophie est magister. Et cum irascimur ad famulos, peccata nostra excogitemus et humilitate uerecundemur eorum.
26.3.13 Cum tu quidem contumeliam in feras, ille uero silentio ferat contumeliam, et tu quidem deformeris ille uero philosophetur, hoc pro omni suscipe admonitione. Et si enim famulus est, sed homo et animam habens immortalem, eisdem a communi dominatore honoratus donis.
26.3.14 Si uero qui in maioribus et spiritualioribus cohonorabilis nobis est, propter humanam quidem uilem et paruam eminentiam, ita humiliter fert ea que sunt a nobis. Qua utique erimus uenia digni, aut quam excusationem nos qui propter dei timorem non possumus philosophari.
26.3.15 Magis autem uolumus sicut ille propter nostrum? Hec igitur omnia excogitantes et peccata nostra intelligentes et communionem humane nature, meditemur quiescibiliter omnia loqui, ut humiles corde facti animabus nostris requiem inueniamus et presentem et futuram. Qua fiat omnes nos potiri gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.