PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.3.8 Compediamus igitur equm ut euertamus ascensorem. Abscidamus alas furoris et non adhuc in altum eleuabitur hoc malum. Acuta enim est ire passio, acuta et uersuta furari nostras animas. Propterea oportet undique obstruere ei introitum.
CLOSE
Griffolini

26.3.8 Impediamus igitur equum ut deiiciamus uectorem. Incidamus pennas: ire ne1530: pennas irae, ne augescat. Velox enim affectus est et grauis: quo facile decipimur. Propterea undique ei aditus obstruendus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.3.8 Impediamus igitur equum, vt deiiciamus vectorem. Incidamus pennas irae, ne augescat. velox enim affectus est et vehemens, quo facile decipimur: propterea vndique ei aditus obstruendus.
CLOSE
Montfaucon

26.3.8 Impediamus igitur equum, ut dejiciamus equitem; irae pennas caedamus, ne malum accrescat. Acutus enim morbus est ira, qui possit animas nostras decipere. Ideo illi aditus undique intercludendus est.