PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.1.5 In paradyso non expectauimus et celos nobis expandit. Decenter dicebat Paulus: O profunditas diuitiarum et sapientie et cognitionis dei. Non adhuc mater, non adhuc pressure, neque sompni et coitus, et circumplicationes corporum, sed desuper de reliquo texitur nostre nature constructio a spiritu sancto et aqua.
CLOSE
Griffolini

26.1.5 In paradiso permanere non potuimus: et celos nobis aperuit. Non immerito igitur Paulus. O altitudo inquit diuitiarum sapientie et scientie dei. Non amplius mater: non enixus: non sompni: neque concubitus: non amplexus: nouum iam nature nostre intexitur opificium: a spiritu sancto et aqua.
CLOSE
Montfaucon

26.1.5 In paradiso non perseveravimus, et caelos nobis aperuit. Jure dixit Paulus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Non ultra mater, non ultra partus, non somni, non concubitus et amplexus: sursum tandem naturae nostrae texitur opificium ex Spiritu et aqua.