PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.3.14 Si uero qui in maioribus et spiritualioribus cohonorabilis nobis est, propter humanam quidem uilem et paruam eminentiam, ita humiliter fert ea que sunt a nobis. Qua utique erimus uenia digni, aut quam excusationem nos qui propter dei timorem non possumus philosophari.
CLOSE
Griffolini

26.3.14 Quod si in maioribus et spiritalibus rebus par nobis est: et humane cuiusdam et uilis prerogatiue gratia: tam mansuete nos tollerat. qua nam uenia: qua excusatione digni sumus qui diuino metu non possumus uel potiusgrif1470 fol. 3v nolumus ut ille nostro philosophari?
CLOSE
Montfaucon

26.3.14 Quod si par nobis in majoribus et spiritualibus, humanaePG-44 col. 157 cujusdam et vilis praerogativae gratia convitia nostra ita mansuete ferat: qua venia, et qua defensione digni erimus, qui divino metu non possumus, imo nolumus, ut ille nostro, philosophari?