26.2.9 et ea que secundum piscinam quam angelus mouebat, et ea que secundum Syrum Naaman qui in Iordane purgatus est, hec omnia natiuitatem et purgamentum quod futurum erat ut typo presonabant;
26.2.9 transitus Iudaeorum per rubrum mare, piscinae ab angelo commotio, Naaman Syri a lepra in Iordane mundatio, haec omnia generationem et purgationem futuram, tanquam in figura praemonstrarunt.
26.2.9 piscinae ab angelo commotio, Naaman Syri a lepra in Iordane mundatio: haec omnia generationem, et purgationem futuram, tanquam in figura praemonstrarunt.
26.2.9 ea quae in mari rubro, quod trajecerunt Judaei; ea quae in piscina, quam Angelus agitabat, et quae ad Neeman Syrum spectant, qui in Jordane mundatus est: haec inquam omnia generationem et purgationem futuram, quasi in figura praenunciabant;