PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.2.10 et ea que a prophetis dicta sunt hunc enigmatice ostendunt natiuitatis modum. Vt puta istud annuntiabitur domino generatio uentura, et annuntiabunt celi iusticiam eius populo qui nascetur, quam fecit dominus. Istud etiam. Renouabitur ut aquile iuuentus tua. Et illud: Illuminare Iherusalem ecce rex tuus uenit. Illudque: Beati quorum remisse sunt iniquitates.
CLOSE
Griffolini

26.2.10 Ad hec prophetarum dicta hanc generationem adnunctiant. Adnunctiabitur domino generatio uentura: et adnunctiabunt celi iusticiam eius populo qui nascetur quem fecit dominus. Et renouabitur ut aquile iuuentus tua. Et surge illuminare iherusalem. Ecce rex tuus uenit. Et beati quorum remisse sunt iniquitates.
CLOSE
Montfaucon

26.2.10 necnon Prophetarum dicta hunc nascendi modum subindicabant, exempli causa: Annunciabitur Domino generatio ventura, et annunciabunt justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus; et illud, Renovabitur ut aquilae juventus tua; item, Illuminare Jerusalem: Ecce Rex tuus venit; et Beati quorum remissae sunt iniquitates.