PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.3.4 Nonne manifestum est quoniam de certissima cognitione et non aliter habente. Et testimonium nostrum nullus accipit. Igitur hoc quidem id est quod sciuimus, aut de se ipso in patre ait, aut de se ipso solo, hoc autem id est nullus accipit, non anxiantis uerbum est nunc, sed quod fit annuntiantis.
CLOSE
Griffolini

26.3.4 Nonne constat, quod de certa generatione, et quae aliter se haberi1486/1530: habere non possit? Et testimonium nostrum nemo accipit. Quod autem inquit, scimus, uel de patre et se, uel de se tantum dicit. Illam uero particulam, nemo accipit, non indignantis est, sed uerum enarrantis1470: enerrantis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.3.4 Nonne constat quod de certa generatione et quae aliter se habere non possit? Et testimonium nostrum nemo accipit. Quod autem inquit, quod scimus, vel de patre et se, et vel de se tantum dicit. Illa vero particula, Nemo accipit: non indignantis est, sed verum enarrantis.
CLOSE
Montfaucon

26.3.4 Annon manifestum est ipsum loqui de accurata cognitione, quae non errare possit? Et testimonium nostrum nemo accipit. Illud ergo, quod scimus, vel de se et de Patre dicit, vel de seipso solum. Illud vero, nemo accipit; non aegre ferentis nunc est; sed rem gestam narrantis.