PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.1.20 Quia uero nesciebat quid ait, quod natum est ex spiritu, sanctus est. De reliquo eum ad aliam transfert ymaginem. Neque in corporum ducens grossitudinem, neque de incorporeis pure loquens. Neque enim poterat capere ille, sed inueniens quid medium corporis et incorporei, uenti scilicet ablationem, hinc eum reducit.
CLOSE
Griffolini

26.1.20 Quamobrem ad id quod magis de corpore communicat, non tamen corporeae crassitudini omnino subiectum est, descendit, pura1530: puta incorporea omittit, quae ille capere non poterat. Inuenit igitur medium quoddam inter corpus et incorporeum, hoc est uenti impetum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.1.20 Quam ob rem ad id quod magis de corpore communicat, non tamen corporeae crassitudini omnino subiectum est, descendit, puta incorporea omittit quae ille capere non poterat. Inuenit igitur medium quoddam inter corpus et incorporeum, hoc est venti impetum,
CLOSE
Montfaucon

26.1.20 quia vero non intelligebat ille quid hoc esset, rursus illum ad aliam transfert imaginem, neque ad corporum crassitudinem adducens, neque de incorporeis omnino loquens: neque enim poterat id ille intelligere; sed medium aliquid corporeum inter et incorporeum invenit, venti nempe impetum; indeque illum instituit.