PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.3.7 Non enim perficere anxietatem, sed et impersuasibiliorem operari magis. Propterea quidem oportet ab ira abstinere. Vndique uero dignum fide facere sermonem, non in non irascendo solum, sed et in non clamando. Materia enim ire, clamor.
CLOSE
Griffolini

26.3.7 Neque enim propterea1530: sic mouemus auditorem, sed magis ad incredulitatem prouocamus. Abstinendum igitur ab ira est, annitendumque ut orationem nostram probabilem faciamus, nulla non modo ira, sed ne uoce quidem altiore, quae irae inditium est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.3.7 Neque enim sic mouemus auditorem, sed magis ad incredulitatem prouocamus. Abstinendum igitur ab ira est, adnitendumque vt orationem nostram probabilem faciamus, nulla non modo ira, sed ne voce quidem altiore, quae irae indicium est.
CLOSE
Montfaucon

26.3.7 Nam qui indignatur nihil perficere solet, sed magis a fide habenda avertit. Ideo oportet ab ira abstinere: illud vero quod dicimus fide dignum reddere, abstinendo, non ab ira modo, sed etiam a clamore. Materia enim irae clamor.