PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.1.19 ita dicens: Ne mireris quia dixi tibi quoniam oportet nos nasci desuper, spiritus ubi uult apirat. In dicendo enim ne mireris, ostendit eius turbationem animi et ad subtilius eum ducit corporum. Nam a carnalibus quidem abduxit, dicens: Quod natum est ex spiritu, spiritus est.
CLOSE
Griffolini

26.1.19 Ne mireris, inquit, quia dixi tibi, oportet uos nasci denuo. Spiritus ubi uult, spirat. Hoc uerbum, mireris, eius animi perturbationem significat. PerturbabaturB: perturbatur enim quod non intelligebat. Qui natus est ex spiritu, spiritus est, qua particula ab omni eum corpore Christus abduxerat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.1.19 Ne mireris, inquit, quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo. Spiritus vbi vult, spirat. Hoc verbum, mireris, eius animi perturbationem significat: perturbabatur enim quod non intelligebat. Qui natus est ex spiritu, spiritus est. Qua particula ab omni eum corpore Christus abduxerat.
CLOSE
Montfaucon

26.1.19 Ne mireris, inquit, quia dixi tibi, oportet nos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat. Cum dicit, Ne mireris, ejus animi perturbationem significat, et ad subtiliorem corporum rationem deducit. Nam a carnalibus ipsum abduxerat his verbis, quod natum est ex Spiritu, spiritus est;