PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.1.4 Paradysus nobis creditus est, et neque ea que in ea conuersatione apparuimus digni et in celos nos reduxit. In primis, non inuenti sumus fideles, et maiora commisit, ab uno abstinere ligno nequiuimus, et eam que superius tribuit uoluptatem.
CLOSE
Griffolini

26.1.4 Terra excideramus haud digni, quibus hic habitationem concederet, in caelum tamen nosB: nos tamen extulit. Principio infidos1530: inuidos nos deprehendit, et maiora largitus est. Ab uno ligno non abstinuimus, et supernas delicias impartitus est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.1.4 Terra excideramus, haud digni quibus hic habitationem concederet, in coelum tamen nos extulit. Principio infidos nos deprehendit, et maiora largitus est. Ab vno ligno non abstinuimus, et supernas delicias impartitus est:
CLOSE
Montfaucon

26.1.4 Paradisus nobis concreditus fuit, neque digni fuimus qui illic versaremur. In caelum nos extulit. In prioribus fideles non fueramus, et majora tamen tradidit. Non potuimus ab uno abstinere ligno, et supernas praebuit delicias.