PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.2.15 Horum igitur rememorans eum dixit: Tu es magister Israelis et hec non cognoscis? Quod nouimus loquimur, et quod uidimus testamur, et testimonium nostrum nullus accepit.
CLOSE
Griffolini

26.2.15 Haec omnia Iesus Nicodemo in memoriam reducens: Tu es, inquit, magister in Israel, et haec ignoras? Amen, amen dico tibi. Quod scimus, loquimur, et quod uidimus, testamur, et testimonium nostrum nemo accipit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.2.15 Haec omnia Iesus Nicodemo in memoriam reducens: Tu es, inquit, magister in Israel, et haec ignoras? Amen amen dico tibi, quod scimus loquimur: et quod vidimus, testamur, et testimonium nostrum nemo accipit.
CLOSE
Montfaucon

26.2.15 Haec ergo Nicodemo in memoriam revocans dicebat: Tu es magister in Isreal, et haec ignoras? Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum nemo accipit.