PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.1.9 Nam ubi quidem corruptibilis est uita et a corporea corruptione habet principium. Tardat quod gignitur. Talis est enim corporum natura tempore assumit perfectionem. In spiritualibus uero non ita. Quid utique? Quoniam perfecta est a principio construuntur que fiunt.
CLOSE
Griffolini

26.1.9 Siquidem ubi caduca uita est, et1486/1530: om. a corporea corruptione principium accipitur, omnia mora temporis generantur. Ea nanque natura corporis est, ut tempore perfectionem suam accipiat, sed non ita in spiritalibus. Quid tandem?B: tandem Quoniam perfecta ab ipso principio opera sua facit spiritus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.1.9 Siquidem vbi caduca vita est, et a corporea corruptione principium accipitur, omnia mora temporis generantur: ea nanque natura corporis est, vt tempore perfectionem suam accipiat, sed non ita in spiritalibus. Quid tandem? Quoniam perfecta ab ipso principio opera sua facit spiritus.
CLOSE
Montfaucon

26.1.9 Ubi enim fluxa vita ex corporea corruptione principium habet, moras trahit id quod paritur; talis quippe est corporum natura: tempore illa perfectionem acquirunt. Spiritualia vero non sic. Sed quid? A principio perfecta sunt.