PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.1.15 Vides spiritus dignitatem? Dei enim opus uidetur, faciens. Igitur superius quidem dixit quoniam ex deo nati sunt, hic autem quoniam spiritus eos generat. Quod natum est ex spiritu ait, spiritus est. Quod autem dicit tale est. Quod natum est spiritu, spirituale est.
CLOSE
Griffolini

26.1.15 Animaduertis spiritus dignitatem? Dei nanque efficiens opus apparet. Superius enim inquit ex deo natos, nunc ex spiritu. Quod natum est ex spiritu, spiritus est, inquit, hoc est,1470/1486/1530: om. qui natus est ex spiritu, spiritalis est1470/1486/1530: om..
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.1.15 Animaduertis spiritus dignitatem?1603: dignitatem. Dei nanque efficiens opus apparet: superius enim inquit, ex deo natos, nunc ex spiritu, ait enim, Quod natum est ex spiritu, spiritus est.
CLOSE
Montfaucon

26.1.15 Viden’ Spiritus dignitatem? Nam Dei opus ille efficit. Supra dicebat, ex Deo nati sunt, hic vero dicit1862: dixit ipsos a Spiritu gigni: Quod natum est ex Spiritu, spiritus est; id est, qui natus est ex Spiritu, spiritualis est.