PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.1.8 Et quod de sole dictum est, quoniam ut sponsus egrediens de thalamo suo, hoc de fidelibus tempus utique magis erit dicere. Multo enim micantiores emittunt radios illo. Sed quod in matrice plasmatur, tempore indiget. Quod in aqua uero, non ita; sed in uno momento, omnia fiunt.
CLOSE
Griffolini

26.1.8 Et quod de sole dictum est: Tanquam sponsus procedens de thalamo suo, hoc longe magis1530: maius de fidelibus in praesentia dici potest. Multo nanque quam ille clariores diffundunt radios. At quod in matrice formatur, tempore indiget, quod in aqua minime, sed momento omnia perficiuntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.1.8 Et quod de Sole dictum est. Tanquam sponsus procedens de thalamo suo: hoc longe magis de fidelibus in praesentia dici potest. Multo nanque quam ille clariores diffundunt radios. At quod in matrice formatur, tempore indiget: quod in aqua minime, sed momento omnia perficiuntur.
CLOSE
Montfaucon

26.1.8 Ac quod de sole dictum est, Tamquam sponsus procedens de thalamo suo; id de fidelibus jam dici possit, qui splendidiores quam sol emittunt radios. Sed quod in vulva formatur, tempore opus habet; in aqua vero non sic, sed uno temporis momento fiunt omnia.