26.3.1 Quid autem est quod dicit? Quod scimus loquimur et quod uidimus testamur. Quia apud nos uisus est aliis sensibus fidelior. Et si uolumus aliquem credere facere ita dicimus, quoniam oculis nostris uidimus.
26.3.1 Ideo inquit: Quod scimus, loquimur, et quod uidemus1530: uidimus, testamur. Siquidem cum apud nos sensus uisus certissimus sit, cum persuadere quid uolumus, ita loqui solemus, non audisse nos, sed uidisse.
26.3.1 Ideo inquit: Quod scimus loquimur: et quod vidimus testamur. Siquidem cum apud nos sensus visus certissimus sit, cum persuadere quid volumus, ita loqui solemus, Non audisse nos sed vidisse.
26.3.1 Quid vero significat illud, Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur? Quia cum visus plus quam alii sensus nobis fidem faciat, et cum persuadere volumus, ita loquamur, non auditu percepimus, sed ipsis oculis vidimus;