PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.1.2 Nam siquidem dignationem nostram reputabit quis, non solum dono non sumus digniParis: , sed et supplitio et tormento obnoxii. Quia uero non ad hoc respexit, sed et uitam largitus est, multum priore honorabiliorem;
CLOSE
Griffolini

26.1.2 Nam si merita nostra reputabimus non modo munere nullo. sed supplicio digni sumus. Sed non hoc respiciens benignus deus. non modo nos supplicio liberauit. sed et uitam: multo priori potiorem largitus est.
CLOSE
Montfaucon

26.1.2 Nam si merita nostra quis reputet; non solum dono eramus indigni, sed supplicio et ultioni obnoxii. Sed id non respiciens ille, non modo nos a supplicio liberavit, sed vitam largitus est priori longe clariorem.