26.1.18 Quapropter ut maneat filius eo quod a spiritu indiget auxilio? Et quo hec a Iudaicis distant dogmatibus? Dicens Christus igitur quoniam qui natus est ex spiritu spiritus est, quia turbatum rursus uidit, ad sensibile exemplum ducit sermonem,
26.1.18 Nunquid igitur ut sit filius, spiritus indiget auxilio?B: auxilio. Haec Iudaica fuit doctrina. Cum ergo dixisset Christus: Qui natus est ex spiritu, spiritus est, et his uerbis etiam perturbaretur Nicodemus, rursum ad sensibile exemplum descendit.
26.1.18 Nunquid igitur vt sit filius, spiritus indiget auxilio? Haec Iudaica fuit doctrina. Cum ergo dixisset Christus. Qui natus est ex spiritu, spiritus est: et his verbis etiam perturbaretur Nicodemus, rursus ad sensibile exemplum descendit:
26.1.18 Num ergo ut Filius maneat, Spiritus auxilio opus habet? Ecquid haec a Judaica doctrina differunt? Cum dixisset ergo Christus, qui natus est ex Spiritu, spiritus est; quod turbatum illum adhuc cerneret, ad sensibile exemplum progreditur.