PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.1.17 Etenim et ego ex deo natus sum, sed non ex substantia eius. Si igitur neque ipse ex substantia, quo secundum hoc differt a nobis. Inueniet autem quippe et spiritu minor cum hec Christi natiuitas, ex spiritus sit gratia.
CLOSE
Griffolini

26.1.17 Etenim ego ex deo natus sum, sed non ex eius substantia. Quod si neque ipse, quid differt a nobis?1530: nobis, Fortasse autem hoc pacto spiritu minor inuenietur. Nam huiusmodi generatio ex spiritus gratia facta est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.1.17 Etenim ego ex deo natus sum, sed non ex eius substantia. Quod si neque ipse ex substantia, quid differt a nobis,1603: nobis? fortasse autem hoc pacto spiritu minor inuenietur. Nam huiusmodi generatio ex spiritus gratia facta est.
CLOSE
Montfaucon

26.1.17 Nam et ego ex Deo natus sum, sed non ex ejus substantia. Si ergo neque ipse ex ejus substantia, in quo differt a nobis? Sic quoque Spiritu minor invenietur. Nam hujusmodi generatio fit ex Spiritus gratia.