PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

26.1.16 Natiuitatem enim hic non eam que secundum substantiam dicit, sed eam que secundum honorem et gratiam. Si igitur et filius ita natus est, quid plus habebit hominibus qui ita nati sunt? Qualiter igitur ingenitus est?
CLOSE
Griffolini

26.1.16 Natiuitatem autem hoc in loco, non secundum substantiam, sed honorem et gratiam intelligit. Quod si filius hoc pacto natus est, quid in eo quam in coeteris hominibus, qui ita nati sunt excellentius inuenietur? Quomodo est unigenitus?
CLOSE
Griffolini-Montanus

26.1.16 Natiuitatem autem hoc in loco non secundum substantiam, sed secundum honorem et gratiam intelligit: quod si filius hoc pacto natus est, quid in eo quam in caeteris hominibus, qui ita nati sunt excellentius inuenietur? Quo modo est vnigenitus?
CLOSE
Montfaucon

26.1.16 Generationem quippe hic non secundum substantiam dicit, sed secundum honorem et gratiam. Si ergo Filius sic natus est, quid amplius habebit quam caeteri homines, qui ita nati sunt? Quomodo Unigenitus est?