PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.1.10 Nam cum quidem ad illa quis grauetur, que per intellectum suscipere est et non facile recipiat, decenter utique amentie incusatur. Cum autem hec non suscipiat que excogitatione quidem non est suscipere, fide uero solum non adhuc amentie, sed infidelitatis est incusatio.
CLOSE
Griffolini

27.1.10 Siquidem qui intellectu difficilia non intelligit, merito ignorantiae accusatur. Qui uero quae non ratione sed fide intelliguntur, non accipit, non amplius stultitiae, sed incredulitatis arguitur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.1.10 Siquidem qui intellectu difficilia non intelligit, merito ignorantiae accusatur: qui vero quae non ratione, sed fide intelliguntur, non accipit: non amplius stulticiae, sed incredulitatis arguitur.
CLOSE
Montfaucon

27.1.10 Si quis enim ea credere et admittere nolit, quae mente percipi possunt, is jure stultitiae accusetur; si quis vero illa non admittat, quae non mente, sed fide percipiuntur, is non jam stultitiae, sed incredulitatis causa arguitur.