Omelia XXVII (xxvi)

27.1.1 Si terrena dixi vobis, et non creditis: quo modo si dixero vobis coelestia, credetis? Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. Et sicut Moses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis: vt omnis qui credit in ipso, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim deus dilexit mundum, vt filium suum vnigenitum daret, vt omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

27.1.2 Quod saepenumero dixi, id in praesentia et frequenter repetam, neque dicere cessabo. Quid hoc est? Cum profundissimarum rerum doctrinam narraturus esset Iesus, et locus hic exigeret, propter auditorum imbecillitatem plerunque abstinet, neque magnitudinem suam dignis prosequitur sermonibus, sed potius persuasibilibus.

27.1.3 Alta enim et magna etiam semel narrata, pro auditorum captu illam possunt ostendere dignitatem: humiliora autem et humano intellectui propiora, nisi frequenter repetantur, non facile humilem auditorem ad alta erigunt.

27.1.4 Propterea in humiliori crebrius, quam alto sermone versatur. Sed ne hoc aliud afferat detrimentum, et humi discipulum detineat, non simpliciter posuit: sed causam affert, cur tam humiliter loquatur.

27.1.5 Cum enim de baptismate et terrena secundum gratiam generatione verba fecisset, vt dictum est: voluit et suam illam arcanam et ineffabilem adducere,

27.1.6 omisit tamen, et causam affert, crassitudinem et imbecillitatem auditorum, quam his verbis significauit: Si terrena dixi vobis, et non creditis: quo modo si dixero vobis coelestia, credetis?

27.1.7 Itaque eius sermonum humilitas auditorum imbecillitati adscribenda est. Terrena autem hoc in loco nonnulli de vento dictum arbitrantur: hoc est, si exemplum a terrenis sumptum non creditis, quo nam pacto altiora credetis?

27.1.8 Verum terrenum potius baptisma dicit, vel quod in terra perficitur, vel quod ad suae ipsius ineffabilis generationis comparationem ita appellat.

27.1.9 Nam etsi coelestis ipsa generatio sit, ad illam tamen veram ex patris substantia comparata terrena est. Et non dixit, non intelligitis: sed, non creditis.

27.1.10 Siquidem qui intellectu difficilia non intelligit, merito ignorantiae accusatur: qui vero quae non ratione, sed fide intelliguntur, non accipit: non amplius stulticiae, sed incredulitatis arguitur.

27.1.11 His igitur, Nicodemo admonito, ne id rationibus perscrutetur, vehementius eius incredulitatem accusat. Quod si generatio nostra fide credenda est: quo nam digni sunt supplicio, qui vnigeniti generationem rationibus inquirunt?

27.1.12 Sed fortasse dicet quispiam, qua gratia haec dicta sunt, si non erant homines credituri? Quoniam etsi ipsi non crediderunt, futuri tamen homines credituri erant, et fructum accepturi.

27.1.13 Itaque Iesus Nicodemum corripiens, non solum ea se, sed alia plura et longe maiora cognoscere, hac adiectione ostendit: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit filius hominis qui est in coelo.

27.1.14 Et quae nam a praedictis consequentia? Maxima quidem et valde consentanea. Nam cum ille dixisset, Scimus quia a deo venisti magister, eum nunc coarguit, ac si dicat: Ne arbitreris ita me magistrum esse, vt multi prophetarum qui a terra sunt.

27.1.15 Ex coelo venio, quo nemo propheta ascendit, ego illic habito. Vides vt quod quammaximum videtur, id eius praestantia sit indignissimum? Non enim in coelo tantum est, sed vbique omnia implet.

27.1.16 Verum adhuc pro auditoris captu loquitur, vt paulatim altius eum erigat: filium autem hominis hoc in loco non carnem, sed a minori substantia totum seipsum, vt sic dicam, intelligit.

27.1.17 Hic namque ei mos est, vt nunc a diuinitate, nunc ab humanitate totum nuncupet. Et sicut Moses exaltauit serpentem in deserto, inquit, sic exaltari oportet filium hominis. Hoc quoque videtur et superioribus alienum, maxime autem consentit.

27.1.18 Nam cum incredibilem suam erga humanum genus per baptisma liberalitatem ostendisset, addit huius causam, neque illa1603: illam minorem, hoc est per crucem.

27.1.19 Quemadmodum igitur Paulus ad Corinthios haec simul iungit beneficia, inquiens: Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis?

27.1.20 Siquidem haec duo maxime ineffabilem Christi in nos amorem prae se ferunt, et quod pro inimicis passus sit et mortuus, per baptismum integram peccatorum veniam largitus sit.

27.2.1 Sed qua nam gratia non manifeste se crucifigendum aperuit, sed ad veterem figuram auditores relegauit? Primum quidem, vt veterum ad noua cognationem intelligeret:

27.2.2 deinde vt intelligas non inuitum ad passionem venisse, et praeterea nullum sibi ex eo damnum, sed multorum salutem secuturam.

27.2.3 Ne igitur quispiam diceret, quo modo possunt in crucifixum credentes salui fieri, cum se a morte non liberauerit? veterem in medium adducit historiam.

27.2.4 Nam si ad aerei serpentis simulachrum aspicientes Iudaei, morte liberabantur: quanto maiori, qui in crucifixum credunt, beneficio fruentur?

27.2.5 neque enim quod crucifixus est, idcirco eum imbecillitatis arguas, neque Iudaeos superiores dixeris, sed quod mundum deus amauit. Ideoque animale eius templum crucifixum est,

27.2.6 vt omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Vides crucis causam, et ex ea salutem? Vides vt figura veritati consentiat?

27.2.7 Illic mortem fugerunt Iudaei, sed temporalem, hic sempiternam fideles. Illic ictus serpentum suspensus serpens sanauit, hic incorporei serpentis plagas Iesus cruci affixus curauit:

27.2.8 illic corporeis oculis suspicientes, corporis salutem: hic incorporeis, omnium peccatorum remissionem consecuti sunt. Illic aes suspensum erat in serpentis effigiem, hic dominicum corpus a spiritu formatum,

27.2.9 Serpens illic mordebat, et serpens sanabat: hic mors perdidit, et mors saluum fecit: Ad haec, qui interimebat serpens, veneno saeuiebat: qui liberabat, nullo:

27.2.10 Sic et hic, nam ea quae perdebat mors, peccatum habebat, quemadmodum serpens venenum: domini autem mors ab omni immunis erat peccato, vt aereus serpens veneno.

27.2.11 Peccatum enim, inquit, non fecit, neque inuentus est dolus in ore eius. Hoc est quod1603: quid significauit Paulus: Expolians principatus et potestates traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso.

27.2.12 Quemadmodum enim cum fortis athleta hostem alte erectum prosternit, clariorem facit victoriam: ita Christus toto orbe spectante, hostiles conatus euertit: et qui in solitudine vulneratos curauit, eos ab omnibus feris in cruce suspensus tutatus est.

27.2.13 Sed non dixit, suspendi: sed, exaltari, vt neque auditoribus ignominiosum, neque a figura abhorrens videretur.

27.2.14 Sic enim dilexit inquit, deus mundum, vt filium suum vnigenitum daret, vt omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quod autem dicit, huiusmodi est. Ne mireris quod exaltari debeam vt saluemini:

27.2.15 ita enim patri videtur, qui adeo vos dilexit, vt pro seruis, et quidem ingratis, filium daret. Atqui neque pro amico, neque pro iusto facile quispiam id fecit, quod Paulus his verbis ostendit: Vix enim pro iusto quis moritur.

27.2.16 Sed longiori hic sermone vsus est, quoniam fideles alloquebatur: Christus breui, quoniam Nicodemum, verum significantius. Etenim singula verba magnam vim habent.

27.2.17 Nam illud verbum, sic dilexit: et illud, Deus mundum: immensam amoris significant vehementiam. Magna enim inter haec differentia est, et minime conferenda.

27.2.18 Qui enim immortalis est, et nullo fine comprehenditur, qui potentissimus ex terra et cinere factos, et innumeris peccatis obnoxios, et male de se meritos et ingratos dilexit.

27.2.19 Quae praeterea sequuntur, magnam vim habent: Vt filium suum vnigenitum, inquit, daret. Non seruum, non angelum, non archangelum. Nemo vnquam pro filio tantam prae se tulit charitatem, quantam pro seruis et ingratis seruis deus.

27.2.20 Passionem itaque non aperte, sed in vmbra praedicit. Ex ea autem emolumentum manifestius enarrat. Vt omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

27.2.21 Et cum ea particula, Exaltari oportet: moriturum se significaret, ne Nicodemus humanis affectibus perturbaretur, et omnino interiturum putaret: vide quo pacto auferat dubitationem. Nam cum dei filium datum dicat, et vitae, et sempiternae vitae authorem eum esse profiteretur:

27.2.22 et profecto qui morte sua vitam aliis elargitur, perpetua in morte minime est futurus. Nam si credentes in crucifixum non pereunt, multo minus ipse crucifixus peribit.

27.2.23 Nam, qui alios ab interitu, longe magis seipsum vendicat. Qui vitam aliis, eam sibi potius elargietur. Animaduertis semper fide opus esse?

27.2.24 Fontem vitae crucifixum dixit, hoc non facile humanae menti persuadetur, vt ex gentilibus apparet, qui adhuc eum irrident, et contemnunt. Verum enimuero fides perquam facile humanae mentis imbecillitatem superans ad credendum nos illuminat.

27.2.25 Vnde autem tantopere dilexit deus mundum? Sola charitate.

27.3.1 Eam igitur dilectionem ne contemnamus. Pudeat tam immensae non respondere dilectioni. Ipse ne vnigenito quidem filio nostri gratia pepercit, nos pecuniis in nostrum parcimus detrimentum.

27.3.2 Ipse dilectissimum filium pro nobis obtulit: nos pro eo, imo pro nobis argentum offerre nolumus: et qua nam haec venia digna sunt?

27.3.3 Si hominum quempiam pericula et mortem nostri gratia subeuntem videmus, eum omnibus praeferimus, in primis amicum adnumeramus, et omnia nostra ei credimus, neque adhuc eius nos meritis respondere arbitramur.

27.3.4 Erga Christum autem eum gratitudinis modum minime seruamus. Sed ipse animam pro nobis posuit, et preciosum sanguinem fudit, neque propterea nos sibi conciliare potuit,

27.3.5 qui neque pro nobis pecunias erogamus, sed ipsum nudum et hospitem pro nobis mortuum contemnimus: et quisnam, quaeso, a futuro nos supplicio liberabit?

27.3.6 Nam si non deus nos, sed nosmetipsos damnamus, nonne contra nos sententiam ferimus? nonne gehennam in nos prouocamus, cum qui pro nobis animam posuit eum fame pereuntem contemnimus?

27.3.7 Et quid ego pecunias memoro, cum etiam si innumerae animae nobis essent, omnes pro eo ponere oporteret? neque etiam sic pro acceptis beneficiis gratiam retulissemus.

27.3.8 Nam qui prior beneficiis est, maximum prae se fert bonitatis indicium. Qui beneficium accipit, quicquid dederit, debitum reddit, non gratiam init:

27.3.9 et maxime cum qui primum exhibuit, inimicos beneficiis prosecutus sit: qui vero accepit, gratiam refert, rursumque accipit. Sed minime his mouemur ingratissimi: seruos, mulos, equos auro exornamus,

27.3.10 dominum nudum, errantem, ostiatim mendicantem despicimus, et toruo nonnunquam oculo indignamur. Atqui propter nos ea libenter mala tolerat. Esurit, vt deliciis perfruaris: nudus obambulat, vt incorruptionis vestem induaris:

27.3.11 nihil tamen exhibetis, sed vestimenta vestra partim a tineis corroduntur, partim arcae oneri sunt, et superfluae curae possessoribus. Ille et haec, et alia vobis metuens, nudum se exhibet:

27.3.12 sed vos non in arca vestes reconditis, sed induimini, vt ornati appareatis: cur, nisi vt vulgus vos admiretur.1603: admiretur? Verum non tam his indutos vestibus, quam sua indigentibus erogantem, multitudo admiratur.

27.3.13 Si igitur in admiratione haberi cupis, nudos vesti, ita etiam innumeri te plausus prosequentur. Tunc et deus te, et homines laudabunt, vestibus autem conspicuum, nemo: inuidebunt potius omnes, cum corpus ornatum, animam neglectam intuebuntur.

27.3.14 Huiusmodi cultus corporis meretrices excolant, quibus vestimenta quam anima chariora sunt, ornamenta animae virtutis duntaxat amici amplectantur. Haec ego frequenter repeto, repetamque, nec cessabo, non tam pauperum, quam vestrarum animarum gratia.

27.3.15 Illi enim, etsi nil a nobis, aliunde tamen aliquid adiumenti consequuntur. Et si nullum consequuntur, sed fame pereant, non multum capiunt detrimentum. Quid enim nocuit Lazaro paupertas? quid fames?

27.3.16 Vos autem nemo a gehenna eripiet, nisi pauperum eleemosynae opitulentur, sed cum diuite perpetuis cruciatibus damnabimini.

27.3.17 Verum absit, vt quisque tam diram audiat sententiam, sed in sinu Abrahae omnes recipiamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri, et spiritui sancto gloria, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY