PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.1.3 Nam excelsum quidem et magnum et semel dictum, sufficiens representare dignitatem illam secundum quod nobis audire possibile est. Humiliora uero et tangentia audientium mentem nisi continue dicerentur, non utique cito detinerent terrestrem auditorem.
CLOSE
Griffolini

27.1.3 Alta enim et magna etiam semel narrata, pro auditorum captu illam possunt ostendere dignitatem. Humiliora autem et humano intellectui propiora1470: propriora, nisi frequenter repetantur, non facile humilem auditorem ad alta erigunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.1.3 Alta enim et magna etiam semel narrata, pro auditorum captu illam possunt ostendere dignitatem: humiliora autem et humano intellectui propiora, nisi frequenter repetantur, non facile humilem auditorem ad alta erigunt.
CLOSE
Montfaucon

27.1.3 Nam sublime magnumque dictum semel prolatum, illam posset dignitatem declarare, quantum scilicet audire nos possumus: humiliora vero, quae auditorum mentem attingere possunt, nisi frequenter dicerentur, sublimia cum essent, humi repentem auditorem non attigissent.