Homilia XXVII (xxvi)
27.1.1 Si terrena dixi uobis et non creditis, quomodo1486: quo si dixero uobis caelestia credetis? Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo.1530: coelo. Et sicut Moses exaltauit serpentem in deserto,
27.1.2 Quod saepe numero dixi, id in praesentia et frequenter repetam, neque cessabo. Quid1470/1486: Quod hoc est? Cum profundissimarum rerum doctrinam narraturus esset Iesus, et locus hic exigeret, propter auditorum imbecillitatem plaerunque abstinet, neque magnitudinem suam dignis prosequitur sermonibus, sed potius persuasibilibus.
27.1.3 Alta enim et magna etiam semel narrata, pro auditorum captu illam possunt ostendere dignitatem. Humiliora autem et humano intellectui propiora1470: propriora, nisi frequenter repetantur, non facile humilem auditorem ad alta erigunt.
27.1.4 Propterea in humiliori crebrius quam alto sermone uersatur. Sed ne hoc aliud afferat detrimentum, et humi discipulum detineat, non simpliciter posuit, sed causam affert, cur tam humiliter loquatur.
27.1.5 Cum enim de baptismate et terrena secundum gratiam generatione uerba fecisset, ut dictum est, uoluit et suam illam arcanam et ineffabilem adducere.
27.1.6 Omisit tamen et causam affert crassitudinem et imbecillitatem auditorum, quam his uerbis significauit: Si terrena dixi uobis et non creditis, quomodo si dixero uobis caelestia credetis?
27.1.7 Itaque eius sermonum humilitas auditorum imbecillitati ascribenda est. Terrena autem hoc in loco nonnulli de uento dictum arbitrantur, hoc est, si exemplum a terrenis sumptum non creditis, quo nam pacto altiora credetis?B: credetis.
27.1.8 Verum terrenum baptisma potius1470/1486/1530: potius baptisma dicit, uel quod in terra perficitur, uel quod ad suae ipsius ineffabilis generationis comparationem ita appellat.
27.1.9 Nam et si caelestis ipsa generatio sit, ad illam tamen ueram ex patris substantia comparata terrena est. Et non dixit, non intelligitis, sed: Non creditis.
27.1.10 Siquidem qui intellectu difficilia non intelligit, merito ignorantiae accusatur. Qui uero quae non ratione sed fide intelliguntur, non accipit, non amplius stultitiae, sed incredulitatis arguitur.
27.1.11 His igitur Nicodemo admonito, ne id rationibus perscrutetur, uehementius eius incredulitatem accusat. Quod si generatio nostra fide credenda est, quo nam digni sunt supplicio, qui unigeniti generationem rationibus inquirunt?
27.1.12 Sed fortasse dicet quispiam, qua gratia haec dicta sunt, si non erant homines credituri? Quoniam et si ipsi non crediderunt, futuri tamen homines credituri erant, et fructum accepturi.
27.1.13 Itaque Iesus Nicodemum corripiens, non solum ea se, sed et1470/1486/1530: om. alia plura, et longe maiora cognoscere hac adiectione ostendit: Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit filius hominis, qui est in caelo.
27.1.14 Et quae nam a praedictis consequentia? Maxima quidem et ualde consentanea. Nam cum ille dixisset: Scimus quia a deo uenisti magister, eum nunc coarguit, ac si dicat: Ne arbitreris ita me magistrum esse, ut multi prophetarum qui a terra sunt.
27.1.15 Ex caelo uenio, quo nemo propheta ascendit. Ego illic habito. Vides ut quod quam maximum uidetur, id eius praestantia sit indignissimum? Non enim in caelo tantum est, sed ubique omnia implet.
27.1.16 Verum adhuc pro auditoris captu loquitur, ut paulatim altius eum erigat. Filium autem hominis hoc in loco non carnem, sed a minori1486/1530: maiori substantia totum se ipsum, ut sic dicam, intelligit.
27.1.17 Hic nanque ei mos est, ut nunc a diuinitate, nunc ab humanitate totum nuncupet. Et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, inquit, sic exaltari oportet filium hominis. Hoc quoque uidetur a1470/1486/1530: et superioribus alienum, maxime autem consentit.
27.1.18 Nam cum incredibilem suam erga humanum genus per baptisma liberalitatem ostendisset, addit huius causam, neque illa minorem, hoc est, per crucem.
27.1.19 Quemadmodum igitur Paulus ad Corinthios haec simul iungit beneficia, inquiens: Nunquid Paulus crucifixus est pro uobis?1470/1486/1530: uobis aut in nomine Pauli baptizati estis?1486: estis.
27.1.20 Siquidem haec duo maxime ineffabilem Christi in nosB: in nos Christi amorem prae se ferunt, quod et1470/1486/1530: et quod pro inimicis passus sit et mortuus, et per baptisma1470/1486/1530: baptismum integram peccatorum ueniam largitus.
27.2.1 Sed qua nam gratia non manifeste se crucifigendum aperuit, sed ad ueterem figuram auditores relegauit? Primum quidem ut ueterum ad noua cognationem intelligerent1470/1486/1530: intelligeret,
27.2.2 deinde ut intelligas non inuitum ad passionem uenisse, et praeterea nullum sibi ex eo damnum, sed multorum salutem secuturam.
27.2.3 Ne igitur quispiam diceret: Quomodo possunt in crucifixum credentes salui fieri, cum se a morte non liberauerit? ueterem in medium adducit historiam.
27.2.4 Nam si ad aerei serpentis simulachrum aspicientes Iudaei morte liberabantur, quanto maiori qui in crucifixum credunt beneficio fruentur?
27.2.5 Neque enim quod crucifixus est, iccirco eum imbecillitatis arguas, neque Iudaeos superiores dixeris. Sed mundum deus amauit, ideoque animale eius templum crucifixum est,
27.2.6 ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat uitam aeternam. Vides crucis causam, et ex ea salutem?B: salutem. Vides ut figura ueritati consentiat?
27.2.7 Illuc mortem fugerunt Iudaei, sed temporalem, huc sempiternam fideles. Illic ictus serpentum suspensus serpens sanauit, hic incorporei serpentis plagas Iesus cruci affixus curauit.
27.2.8 Illic corporeis oculis suspicientes1486/1530: suscipientes corporis salutem, hic incorporeis omnium peccatorum remissionem consecuti sunt. Illic aes suspensum erat in serpentis effigiem, hic dominicum corpus a spiritu formatum.
27.2.9 Serpens illic mordebat, et serpens sanabat, hic mors perdidit, et mors saluum fecit. Ad haec qui interimebat serpens, ueneno saeuiebat, qui liberabat, nullo.
27.2.10 Ita quae1530: itaque perdidit mors, peccatum tanquam serpentis uenenum habuit. Domini mors id omne, ut aereus serpens uenenum abstulit.
27.2.11 Peccatum enim, inquit, non fecit, neque inuentus est dolus in ore eius. Hoc est quod significauit Paulus: Expolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
27.2.12 Quemadmodum enim cum fortis athletaB/1470: adletha hostem alte erectum prosternit, clariorem facit uictoriam, ita Christus toto orbe spectante hostiles conatus euertit, et qui in solitudine formidabant, eos ab omnibus feris in cruce suspensus tutatus est.
27.2.13 Sed non dixit suspendi, sed exaltari, ut neque auditoribus ignominiosum, neque a figura abhorrens uideretur.
27.2.14 Sic enim dilexit, inquit, deus mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat uitam aeternam. Quod autem dicit, huiusmodi est. Ne mireris quod exaltari debeam, ut saluemini.
27.2.15 Ita enim patri uidetur, qui adeo uos dilexit, ut pro seruis et quidem ingratis filium daret. Atqui neque pro amico, neque pro iusto sponte quispiam id fecit. Quod Paulus his uerbis ostendit: Vix enim pro iusto quis moritur.
27.2.16 Sed longiori is1530: his sermone usus est, quoniam fideles alloquebatur, Christus breui, quoniam Nicodemum, uerum significantius. Etenim singula uerba magnam uim habent.
27.2.17 Nam illud uerbum: sic dilexit, et illud: deus mundum, immensam amoris significant uehementiam. Magna enim inter haec differentia est, et minime conferenda.
27.2.18 Qui enim immortalis est, et nullo fine comprehenditur, qui potentissimus ex terra et cinere factos, et innumeris peccatis obnoxios, et male de se meritos et ingratos dilexit.
27.2.19 Quae praeterea sequuntur magnam uim habent. Vt filium suum unigenitum, inquit, daret. Non seruum, non angelum, non archangelum. Nemo unquam pro filio, tantam prae se tulit caritatem, quantam pro seruis et ingratis seruis deus.
27.2.20 Passionem itaque non aperte sed in umbra praedicit. Ex ea autem emolumentum manifestius enarrat: Vt omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat uitam aeternam.
27.2.21 Et cum ea particula exaltari1486: exaltar oportet, moriturum se significaret, ne Nicodemus humanius affectus1486/1530: humanis affectibus perturbaretur, et omnino interiturum putaret, uide quo pacto auferat dubitationem. Nam cum dei filium datum dicat, et uitae et sempiternae uitae auctorem eum esse profitetur1470/1486/1530: profiteretur.
27.2.22 Et profecto qui morte sua uitam aliis elargitur, perpetua in morte minime est futurus. Nam si credentes in crucifixum non pereunt, multominus ipse crucifixus.
27.2.23 Qui alios ab interitu, longe magis se ipsum uendicat. Qui uitam aliis, eam sibi potius elargietur. Animaduertis semper fide opus esse?
27.2.24 Fontem uitae crucifixum dixit. Hoc non facile humanae menti persuadetur, ut ex gentilibus apparet, qui adhuc eum irrident et contemnunt. Verum enim uero fides per quam facile humanae mentis imbecillitatem superans, ad credendum nos illuminat.
27.2.25 Vnde autem tantopere dilexit deus mundum? Sola caritate.
27.3.1 Eam ne, dilectissimi, contemnemus?1470/1486/1530: contemnemus. Pudeat tam inmensae non respondere dilectioni. Ipse ne unigenito quidem filio nostri gratia pepercit. Nos pecuniis in nostrum parcimus detrimentum.
27.3.2 Ipse dilectissimum filium pro nobis optulit, nos pro eo, immo pro nobis argentum offerre nolumusB: nolimus. Et qua nam haec uenia digna sunt?
27.3.3 Si hominum quempiam pericula et mortem nostri gratia subeuntem uidemus, eum omnibus praeferimus. In primis amicum annumeramus, et omnia nostra ei credimus, neque adhuc eius nos meritis respondere arbitramur.
27.3.4 Erga Christum autem eum gratitudinis modum minime seruamus. Sed ipse animam pro nobis posuit, et preciosum sanguinem fudit, neque propterea nos sibi conciliare potuit,
27.3.5 qui neque pro nobis pecunias erogamus. Sed ipsum nudum et hospitem pro nobis mortuum contemnimus, et quis nam, quaeso, a futuro nos supplicio liberabit?
27.3.6 Nam si non deus nos, sed nosmetipsos damnamus, nonneB: nonne si contra nos sententiam ferimus? nonne geennam in nos prouocamus?1470/1486/1530: prouocamus cum qui pro nobis animam posuit, eum fame pereuntem contemnimus?
27.3.7 Et quid ego pecunias memoro?1470/1486/1530: memoro. cum etiam si innumerae animae nobis essent, omnes pro eo ponere oporteret.1470/1486/1530: oporteret? Neque etiam sic pro acceptis beneficiis gratiam retulissemus.
27.3.8 Nam qui prior beneficus1486/1530: beneficiis est, maximum prae se fert bonitatis inditium. Qui beneficium accipit, quandocunque reddit, debitum reddit,1486/1530: om. non gratiam init,
27.3.9 et maxime cum qui primum exhibuit, inimicos beneficiis prosecutus sit, qui ueroB: non accoepit, gratiam refert, rursumque accipit. Sed minime his mouemur ingratissimi. Seruos, mulos, equos auro exornamus.
27.3.10 Dominum nudum, errantem, hostiatim mendicantem despicimus, et toruo non nunquam oculo indignamur. Atqui propter nos ea libenter mala tolerat. Esurit, ut deliciis perfruaris. Nudus erratB/1530: erat, ut incorruptionis uestem induaris.
27.3.11 Nihil tamen exhibetis. Nulla mouemini misericordia.1470/1486/1530: om. Sed uestimenta uestra partim tineis1470/1486/1530: a tineis corroduntur, partim arcae oneri sunt, et superfluae curae possessoribus. Ille et haec et alia uobis metuens, nudum se exhibet.
27.3.12 Sed uos non in arca uestes reconditis, sed induimini, ut ornati appareatis?1470/1486/1530: appareatis. Cur nisi ut uulgus uos admiretur?1530: admiretur. Verum non tam his indutos uestibus, quam sua indigentibus erogantem multitudo admiratur.
27.3.13 Si igitur in admiratione haberiB/1470: habere cupis, nudos uesti, ita1486/1530: ita etiam innumeri te plausus prosequentur. Tunc et deus te et homines laudabunt, uestibus autem conspicuum nemo. Inuidebunt potius omnes, cum corpus ornatum, animam neglectam intuebuntur.
27.3.14 Huiusmodi cultus corporis meretrices excolat1530: excolant, quibus uestimenta quam anima cariora sunt. Ornamenta animae uirtutis duntaxat amici amplectantur. Haec ego frequenter repeto, repetamque, nec cessabo, non tam pauperum, quam uestrarum animarum gratia.
27.3.15 Illi enim etsi nihil1470/1486/1530: nil a nobis, aliunde tamen aliquid adiumenti consequuntur, etsi nullum consequantur1470/1486/1530: consequuntur, sed fame pereant, non multum capiunt detrimentum. Quid enim nocuit Lazaro paupertas,1470/1486/1530: paupertas? quid fames?
27.3.16 Vos autem nemo a geenna eripiet, nisi pauperumF: om. eleemosinae opitulentur. Sed cum diuite perpetuis cruciatibus damnabimini.
27.3.17 Verum absit, ut quisquam1470/1486/1530: quisque tam diram audiat sententiam, sed in sinu Abraae omnes recipiamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri et spiritui sancto gloria in saecula1470/1486/1530: secula seculorum Amen.