PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.3.6 Si enim non deus sed nos nosipsos tormentaremus, num non utique aduersus nos ipsos sententiam proferemus? Num non utique nos ipsos gehenne condempnauimus igne eum qui pro nobis animam posuit fameliquatum contempnentes?
CLOSE
Griffolini

27.3.6 nam si non deus nos: sed nos metipsos damnamus: nonne contra nos sententiam ferimus? nonne geennam in nos prouocamus cum qui pro nobis animam posuit eum fame pereuntem contemnimus?
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.3.6 Nam si non deus nos, sed nosmetipsos damnamus, nonne contra nos sententiam ferimus? nonne gehennam in nos prouocamus, cum qui pro nobis animam posuit eum fame pereuntem contemnimus?
CLOSE
Montfaucon

27.3.6 Nam si non Deus nos, sed nos ipsi puniremus, annon contra nos calculum ferremus? annon nos ipsos ad gehennae ignem condemnaremus, quod eum qui animam pro nobis posuit fame tabescentem contemserimus?