Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XXVII (fol.47ra-48va)

27.1.1 Si terrena dixi uobis et non creditis, qualiter si dixero uobis celestia credetis? Et nullus ascendit in celum nisi qui descendit de celo, filius hominis qui est in celo.

27.1.2 Quod multociens dixi, hoc et nunc dico et non cessabo dicens. Quod autem hoc est? Quoniam debens Ihesus excelsa tangere dogmata, propter audientium infirmitatem, seipsum detinet multociens, et non continue dignis magnitudine sua dogmatibus uel sermonibus immoratur, sed magis hiis qui condescensionem habent.

27.1.3 Nam excelsum quidem et magnum et semel dictum, sufficiens representare dignitatem illam secundum quod nobis audire possibile est. Humiliora uero et tangentia audientium mentem nisi continue dicerentur, non utique cito detinerent terrestrem auditorem.

27.1.4 Propter hoc utique et plura humiliora excelsis dicta sunt ab eo. Sed ut non hoc quamdam operet lesionem, rursus detinentia deorsum disciplinum. Non simpliciter depressiora ponit, nisi prius dixerit causam, propter quam hec dicit: Quod utique et hec fecit.

27.1.5 Quia enim dixit de baptismate que dixit, et de ea que secundum gratiam natiuitate que in terra fit uolens, et ad natiuitatem ascendere suam ineffabilem illam, et inenarrabilem interim supportat et non ascendit, deinde et causam dicit propter quam non ascendit.

27.1.6 Que est autem hec? Grossities et infirmitas eorum qui audiunt. quam utique et enigmatice ostendens induxit, dicens: Si terrena dixi uobis et non creditis. Qualiter si dixero uobis supercelestia credetis?

27.1.7 Ita ubicumque dixerit moderatum quid et humile eorum qui audiunt infirmitati imputandum est id. Terrena quidem hic, quidam aiunt de uento dictum esse, hoc est. Si et exemplum a terrenis dedi, et neque ita persuasi estis. Quomodo poteritis excelsiora discere?

27.1.8 Si uero baptismum terrenum dicat hic, ne mireris. Aut enim propterea quia in terra perficitur, aut a comparatione sue natiuitatis horribilissime illud nominans ita uocauit id.

27.1.9 Et si enim supercelestis hec natiuitas, sed ad illam comparata ueram et ex patris substantia existentem, terrena est. Et bene non dixit: non intelligitis, sed non creditis.

27.1.10 Nam cum quidem ad illa quis grauetur, que per intellectum suscipere est et non facile recipiat, decenter utique amentie incusatur. Cum autem hec non suscipiat que excogitatione quidem non est suscipere, fide uero solum non adhuc amentie, sed infidelitatis est incusatio.

27.1.11 Abducens igitur eum a non querendo cogitationibus quod dictum est, uehementius eum tangit, infidelitatis accusans. Si uero nostram fide suscipere oportet natiuitatem, quo utique erunt digni qui eam qui unigeniti excogitationibus circumscrutantur?

27.1.12 Sed fortassis dicet quis utique. Et cuius gratia dicebantur hec si non debebant credere quia audiebant? Quoniam et si illi non credebant sed qui post eum debebant ea suscipere et lucrari.

27.1.13 Tangens igitur uehementissime eum ostendit de reliquo, quoniam hoc non nouit solum, sed et alia multo plura hiis et maiora, et hoc per inductionem indicauit, ita dicens: Et nullus ascendit in celum nisi qui descendit de celo filius hominis qui est in celo.

27.1.14 Et que consequentia ait? Maxima dilecte et ualde superioribus hiis que antea consonans. Quia enim dixit ille, quoniam scimus quoniam a deo uenisti magister, hoc ipsum corrigit cecum, dicens: Ne extimes me ita magistrum ut multos prophetarum a terra existentes.

27.1.15 Ex celo enim assum. Igitur prophetarum quidem nullus ascendit illuc. Ego uero illic conuersor. Vides qualiter et quod ualde uidetur excelsum ualde esse indignum, sua magnitudine est? Non enim in celo solum est, sed et ubique et omnia replet.

27.1.16 Sed adhuc ad imbecillitatem auditoris loquitur, paulatum eum reducere uolens filium uero hominis non carnem hic uocauit. Sed a minori substantia totum se ipsum ut ita dicam non nominauit nunc.

27.1.17 Etenim hec consuetudo ei multociens quidem a deitate, multociens uero ab humanitate, omne uocare, et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. Et hoc rursus non uidetur dependere ab interioribus, multam autem et id copulationem habet.

27.1.18 Dicens enim maximum quod ad homines factum est beneficium per baptisma, inducit et huius causam, et isto non minorem, eam que per crucem.

27.1.19 Sicut utique et Paulus Corinthiis loquens hec simul ponit beneficia, ita dicens: Num Paulus crucifixus est pro uobis aut in nomine Pauli baptizati estis?

27.1.20 Maxime enim omnium duo hec, ineffabilem eius ostendunt amorem. Et quoniam pro inimicis passus est, et quoniam mortuis pro inimicis, per baptisma integram peccatorum remissionem donauit.

27.2.1 Cuius gratia non dixit manifeste quoniam debeo crucifigi. sed ad ueterem transcurrit typpum auditores? Primum quidem ut discant quoniam cognata uetera nouis, et non aliena ab hiis illa.

27.2.2 Deinde ut cognoscas quoniam non inuitus ad passionem uenit. Et adhuc cum hiis ut discas quoniam neque aliquod a re fit nocumentum et multis hic nascitur salus.

27.2.3 Vt enim ne quis dicat et qualiter est in crucifixum credentes saluari? Cum et ipse a morte detentus fuerit? Ad ueterem nos hystoria agit.

27.2.4 Si enim ad ymaginem eneam serpentis inspicientes Iudei effugiebant mortem, qui in crucifixum credunt decenter et multo maiori lasciuient beneficio.

27.2.5 Non enim propter inbecillitatem crucifixi, neque quia superauerunt Iudei hoc fit, sed quia dilexit deus mundum, propterea animatum eius templum crucifigitur;

27.2.6 ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat uitam eternam. Vides crucis causam, et eam que ex ipsa est salutem? Vides typpi ad ueritatem cognationem?

27.2.7 Illic mortem effugerunt Iudei sed temporaneam hic eternam qui credunt. Illic morsus serpentum sanabat appensus serpens, hic intellectualis draconis, curauit plagas, crucifixus Ihesus.

27.2.8 Illic qui oculis hiis uidebat curabatur, hic qui mentis oculis uidet, omnia deponit peccata. Illic es quod pendebat erat in figura serpentis formatum, hic corpus dominicum a spiritu constructum.

27.2.9 Serpens mordebat, illic et serpens sanabat. Ita et hic mors perdidit, et mors saluauit. Sed qui perdebat quidem serpens et uenenum habebat. Qui saluabat autem a ueneno purus erat.

27.2.10 Et hic idem rursus: Nam que quidem perdebat mors peccatum habebat sicut uenenum serpens. Que autem dominatoris a peccato omni eruta est sicut eneus serpens a ueneno.

27.2.11 Peccatum enim non fecit ait, neque dolus inuentus est in ore eius. Num hoc est quod ait Paulus, exuens principatus et potestates exemplificauit in propalatione triumphans eos in se ipso.

27.2.12 Sicut enim aliquis athleta nobilis cum in sublime rebellem leuans et rescindens clariorem ostendit uictoriam. Ita et Christus orbem terrarum uniuerso uidente oppositas uirtutes summisit, et eos qui in deserto percutiebantur sanans omnibus feris arripuit appensus in cruce.

27.2.13 Et propter quid non dixit pendere oportet filium hominis sed exaltari? Quod honestius esse uidebatur, propter audientem, et quod prope typpum hec posuit.

27.2.14 Ita enim dilexit ait deus mundum quoniam filium suum unigenitum dedit, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat uitam eternam. Quod autem dicit tale est. Ne mireris quoniam ego debeo exaltari ut saluemini uos.

27.2.15 Etenim et patri hoc uidetur. Et ipse ita nos dilexit, ut pro seruis dederit filium et seruis indeuotis. Et nimirum non utique quis pro amico hoc faceret, neque pro iusto uelociter. Quod utique et Paulus ostendens dicebat: Vix enim pro iusto quis moritur.

27.2.16 Sed ille quidem latius quia ad fideles loquebatur, hic autem correpte Christus quia ad Nichodemum erat sermo. Magis autem ostentatiue.

27.2.17 Nam et in dicendo ita dilexit, et in dicendo deus mundum, multam indicat amoris intentionem. Multum enim medium et infinitum erat.

27.2.18 Qui enim immortalis qui sine principio. Magnitudo que infinita eos qui a terrei et cinere sunt eos qui infinitis, pleni erant peccatis eos qui per omne offenderunt tempus, eos qui indeuoti erant dilexit.

27.2.19 Sed et ea que post hec rursus similiter ostentatiua que induxit, dicens: quoniam filium unigenitum dedit. Non seruum, non angelum, non archangelum ait. Et nimirum neque utique cura filium quis tantum demonstrauit studium, quantum circa famulos ingratos deus.

27.2.20 Igitur passionem quidem non ualde nude ponit et coobumbrate, lucrum autem quod a passione, manifeste et reuelate dicens ita: Vt omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat uitam eternam.

27.2.21 Quia enim dixit exaltari oportet, et mortem indicauit, enigmatice. Vt non tristis auditor ab hiis fieret uerbis, humanum quid de eo suspicans, et mortem eius extimans esse non existentiam, intuere qualiter id dirigit filium dei dicens esse eum qui datur et uite causam esse et uite eterne.

27.2.22 Nequaquam autem qui aliis uitam tribuit per mortem, ipse debebat esse in morte semper. Si enim qui credunt in crucifixum non pereunt, multo magis qui crucifixus est non perit.

27.2.23 Qui enim aliorum perditionem interimit, multo magis ab hac ipse ereptus est. Qui aliis tribuit uitam, multo magis sibi ipsi irrogat uitam. Vides quoniam ubique fide opus est?

27.2.24 Crucem enim fontem uite esse ait. Quod excogitatio quidem nequaquam facile suscipiet et testantur adhuc et nunc gentiles deridentes. Fides autem excogitationum inbecillitatem supergrediens, facile utique id et susciperet et detineret.

Morale xxvii. de amore paupertatis

27.2.25 Hec audientes quoniam ita dilexit deus mundum, aliunde quidem nullatenus.

27.3.1 Ex bonitate uero sola erubescamus, quandoque de eius amore. Verecundemur de eius clementie superhabundantur. Nam ipse quidem neque unigenito pepercit propter nos. Nos autem et pecuniis peramus aduersus nos ipsos.

27.3.2 Ipse et naturalem filium dedit pro nobis. Nos autem neque argentum contempnimus pro eo, sed neque pro nobis. Et qualiter erunt hec uenia digna?

27.3.3 Et siquidem hominem uiderimus pericula et mortem pro nobis suscipientem, omnibus preponimus, et in primis numeramus amicorum. Et omnia ei nostra commendamus, et magis eius nostra esse annuimus. Neque ita extimamus retributionem dignam ei dari.

27.3.4 In Christo autem neque hanc mensuram deuotionis custodimus. Sed ille quidem animam posuit pro nobis, et sanguinem preciosum propter nos qui neque deuoti neque boni facti eramus.

27.3.5 Nos autem neque pecunias effundimus propter nos ipsos sed despicimus Christum ut exterum pro nobis mortuum. Et quis nos a futuro eripiet supplicio?

27.3.6 Si enim non deus sed nos nosipsos tormentaremus, num non utique aduersus nos ipsos sententiam proferemus? Num non utique nos ipsos gehenne condempnauimus igne eum qui pro nobis animam posuit fameliquatum contempnentes?

27.3.7 Et quid dico pecunias? Si enim mille haberemus animas, nonne omnes pro eo ponere oportet? Et quippe neque ita dignum quid beneficii faceremus utique.

27.3.8 Nam qui quidem primum benefacit, manifestam ostendit benignitatem. Qui uero beneficium suscipit, quodcumque reddet, debitum reddet, non gratiam deponit;

27.3.9 et maxime cum qui incepit, inimicis benefecerit, et qui retribuit ad benefactorem deponat que dantur, et ipse hiis fruatur rursus. Sed nos neque hec attrahunt, sed ita sumus indeuoti ut famulis quidem et mulabus et equis, monilia aurea circumimponamus.

27.3.10 Dominatorem uero nudum circumeuntem et ianuas ex ianuis transmutantem, et semper ad exitus stantem et manus extendentem despiciamus. Multociens autem et immitti eum oculo aspiciamus. Et nimirum et hoc ipsum propter nos sustinet. Gratanter enim esurit ut tu nutriaris et nudus in circuitu uadit, ut tibi tribuat incorruptionis indumenti materiam.

27.3.11 Sed neque ita premittitis uestrorum aliquid. Sed uestimentorum hec quidem sunt a setibus rosa, hec autem honus arte et superflua sollicitudo hiis qui ea habent. Qui uero et hec et alia omnia dedit, nudus circumquaque uadit.

27.3.12 Sed non in archa ea deponitis. Sed ipsi circumamicti ornamini. Dic quid amplius uobis ab hiis? Vt uulgi uos uideat multitudo. Et quid hoc? Non enim eum qui hec indutus est, admirantur, sed eum qui indigentibus tribuit.

27.3.13 Itaque si uis in admiratione esse, alios induens, magis infinitis frueris plausibus. Tunc te et deus laudabit cum hominibus. Nunc autem laudabit quidem nullus. Inuidebunt autem omnes, corpus quidem ornatum uidentes, animam autem contemptam habentem.

27.3.14 Hic enim et mulieribus meretricibus adest ornatus. Multociens autem et multum preciosiora et micantiora, apud illas sunt uestimenta. Anime uero ornatus apud eos qui in uirtute uiuunt, solum est. Hec continue dico et dicens non cessabo, non pauperum curam ita habens ut nostrarum animarum.

27.3.15 Nam illis quidem et si non a uobis, sed tum aliunde erit aliqua mittigatio. Sed et si fame corrupti fuerint, non magnum dampnum eis. Quid enim nocuit Lazarum fameliquari?

27.3.16 Vos autem nullus eruet a gehenna, si eo quod ab inopibus non potiti fueritis auxilio, sed dicemus eadem que diues qui continue quidem frigebatur, mittigatione uero nulla potiebatur.

27.3.17 Sed ne fiat aliquem hec auditurum esse umquam uerba, sed in sinus Abrahe abire gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY