27.2.24 Crucem enim fontem uite esse ait. Quod excogitatio quidem nequaquam facile suscipiet et testantur adhuc et nunc gentiles deridentes. Fides autem excogitationum inbecillitatem supergrediens, facile utique id et susciperet et detineret.
27.2.24 Fontem uitae crucifixum dixit. Hoc non facile humanae menti persuadetur, ut ex gentilibus apparet, qui adhuc eum irrident et contemnunt. Verum enim uero fides per quam facile humanae mentis imbecillitatem superans, ad credendum nos illuminat.
27.2.24 Fontem vitae crucifixum dixit, hoc non facile humanae menti persuadetur, vt ex gentilibus apparet, qui adhuc eum irrident, et contemnunt. Verum enimuero fides perquam facile humanae mentis imbecillitatem superans ad credendum nos illuminat.
27.2.24 Nam crucem vitae fontem esse dicit. Id ratiocinium non facile admittat: cujus rei testes nunc sunt gentiles, qui id videntes cum risu excipiunt. Fides vero quae ratiocinii imbecillitatem superat, hoc facile admittit et retinet.