Commentarius

[Homilia XXVII]

27.1.1 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis caelestia, credetis? Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit Filius hominis, qui est in caelo.

27.1.2 Quod saepe dixi, hoc et nunc dicam, nec finem dicendi faciam. Quid hoc est? Loquuturus Jesus de sublimibus, auditorum saepe imbecillitati sese attemperat, neque magnitudine sua dignis utitur verbis, sed demissioribus.

27.1.3 Nam sublime magnumque dictum semel prolatum, illam posset dignitatem declarare, quantum scilicet audire nos possumus: humiliora vero, quae auditorum mentem attingere possunt, nisi frequenter dicerentur, sublimia cum essent, humi repentem auditorem non attigissent.

27.1.4 Ideo longe plura humilia dixit, quam sublimia. Sed ne hoc aliud damnum importaret, et humi discipulum retineret; inferiora illa non dicit, nisi causam illa dicendi afferat: quod hic etiam fecit.

27.1.5 Cum enim dixisset de baptismate, et de illa, quae in terra fit secundum gratiam, generatione, volens de generatione illa sua arcana et ineffabili loqui, intermittit tamen, et qua de causa intermittat ipse declarat.

27.1.6 Quaenam illa causa est? Auditorum crassities et imbecillitas, quam mox subindicavit his verbis: Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis caelestia credetis?

27.1.7 Itaque ubi modestum quid et humile dicit, id auditorum imbecillitati adscribendum est. Terrestria vero hic quidam putant ventum significare, ac si diceret: Si exemplum ex terrenis dedi, nec tamen obtemperastis, quomodo poteritis sublimiora discere?

27.1.8 Si porro hic baptisma terrenum appellet, ne mireris; aut enim illud ita vocat quod in terris conferatur; aut ita vocat, ipsum comparando cum tremenda illa sua generatione.

27.1.9 Nam etsi haec generatio caelestis sit; si tamen comparetur cum illa ex Patris substantia generatione, terrena dici potest. Ac jure non dixit, non intelligitis, sed, non creditis.

27.1.10 Si quis enim ea credere et admittere nolit, quae mente percipi possunt, is jure stultitiae accusetur; si quis vero illa non admittat, quae non mente, sed fide percipiuntur, is non jam stultitiae, sed incredulitatis causa arguitur.

27.1.11 Ut ergo illum abducat, ne ratiociniis dictum percipere quaerat, vehementius in illum invehitur, de incredulitate accusans. Si vero nostram illam generationem fide admittere oporteat, quo non digni sunt supplicio, qui Unigeniti generationem ratione inquirunt?

27.1.12 Sed forte dixerit quispiam, cur haec dicta sunt, si auditores non credituri erant? Quia etsi illi non credituri erant, at credituri certe futuri homines, et hinc utilitatem percepturi.

27.1.13 Vehementius ergo in illum invehens; ostendit demum, se non modo illa nosse, sed etiam alia longe plura et majora; quod per sequentia ostendit dicens: Nemo in caelum ascendit, nisi qui de caelo descendit Filius hominis, qui est in caelo.

27.1.14 Et quaenam, inquies, haec consequentia? Maxima certe, et admodum cum supradictis consonans. Quia enim ille dixerat: Scimus quia a Deo venisti magister, hoc ipsum ille corrigit, ac si dicat: Ne putes me ita magistrum esse ut multi prophetae, qui de terra erant.

27.1.15 Ex caelo namque venio. Prophetarum quippe nullus eo ascendit; ego illic habito. Viden’ quomodo illud etiam quod admodum sublime videtur esse, ejus magnitudine indignissimum sit? Non tantum enim in caelo est, sed etiam ubique, et omnia implet.

27.1.16 Verum adhuc pro auditoris imbecillitate loquitur, ut paulatim illum erigat. Filium autem hominis hic non carnem vocavit; sed a minori substantia se totum, ut ita dicam, nominavit.

27.1.17 Solet enim saepe a divinitate, saepe ab humanitate, se totum vocare. Et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Hoc rursum videtur a superioribus alienum; sed cum illis maxime consentit.

27.1.18 Cum dixisset enim maximum per baptisma collatum hominibus esse beneficium, addit hujus causam, neque illam minorem, scilicet per crucem.

27.1.19 Quemadmodum et Paulus Corinthios alloquens, haec simul jungit beneficia his verbis: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis,1862: vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?

27.1.20 Haec enim duo maxime ineffabilem ejus amorem ostendunt; quod pro inimicis passus sit; et quod pro inimicis mortuus, per baptismum integram peccatorum veniam largitus sit.

27.2.1 Cur autem non clare dixit se crucifigendum esse, sed ad veterem figuram auditores remisit? Primum ut discerent veterum cum novis cognationem, scirentque haec illis aliena non esse;

27.2.2 deinde ut intelligas, ipsum non invitum ad mortem venisse; ad haec autem ut disceres, nullum ipsi ab illa re damnum importari, et hinc multis ipsum salutem parere.

27.2.3 Ne quis enim diceret, et quomodo fieri potest, ut qui in crucifixum credunt, salutem consequantur, cum et ipse a morte correptus fuerit? ad veterem nos historiam ducit.

27.2.4 Nam si imaginem aeneam serpentis respicientes Judaei, mortem vitabant; multo magis ii qui in crucifixum credunt, praestantiore fruentur beneficio.

27.2.5 Non enim propter crucifixi imbecillitatem, neque quod Judaei superiores fuerint, ita factum est: sed quia Deus dilexit mundum, ideo animatum ejus templum crucifigitur.

27.2.6 Ut omnis qui credit in illum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Viden’ crucis causam, et salutem inde partam? Viden’ figurae cum veritate consonantiam?

27.2.7 Illic mortem effugere Judaei, sed temporaneam; hic aeternam fideles. Illic suspensus serpens serpentum morsus curabat; hic crucifixus Jesus a spirituali dracone inflictas plagas curabat.

27.2.8 Illic qui oculis corporeis videbat, curabatur; hic qui mentis oculis videt, peccata omnia deponit. Illic aes pendebat ad modum serpentis figuratum; hic corpus dominicum a Spiritu formatum.

27.2.9 Illic serpens mordebat, et serpens curabat; hic mors perdidit, et mors servavit. Sed qui interimebat serpens, venenum habebat; qui vero servabat, veneno vacuus erat.

27.2.10 Idipsum jam videre est: nam mors quae interimebat, peccatum habebat, ut venenum serpens: Domini autem mors ab omni peccato immunis erat, ut aeneus serpens a veneno vacuus.

27.2.11 Peccatum enim, inquit, non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Hoc ergo est quod significavit Paulus: Exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

27.2.12 Quemadmodum enim athleta strenuus, cum sublimem actum adversarium prosternit, clariorem refert victoriam; sic et Christus toto spectante orbe, adversarias potestates dejecit; et eis qui in solitudine vulnerati fuerant curatis, ab omnibus feris ipsos in cruce suspensus liberavit.

27.2.13 Verum non dixit, suspendi oportet sed, exaltari. Quod enim dictu tolerabilius esse videbatur in audientis gratiam, hoc proxime ad figuram accedens posuit.

27.2.14 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Hoc est: Ne mireris quod ego exaltandus sim, ut vos salutem consequamini.

27.2.15 Nam hoc ita Patri visum est; et sic ille vos dilexit, ut pro servis Filium daret, et pro ingratis servis. Atqui neque pro amico quispiam id agat: Vix enim pro justo quis moriatur.

27.2.16 Sed ille longiore usus sermone est, quia fidelibus verba faciebat: hic autem brevius Christus, quia Nicodemum alloquebatur; sed cum majore emphasi: quae in singulis dictis observatur.

27.2.17 His enim verbis, sic dilexit, et Deus mundum, ingens amor significatur. Multum quippe, imo immensum erat discrimen.

27.2.18 Nam immortalis et sine principio, magnitudo infinita, ex terra et cinere formatos, innumeris onustos peccatis, qui semper se offendebant, ingratos; hos, inquam, dilexit.

27.2.19 Et quae postea sequuntur perinde vehementia sunt; addit enim: Ut Filium suum unigenitum daret; non servum, non angelum, non archangelum ait. Atqui nemo unquam vel circa filium tantum studium adhibuit, quantum Deus circa ingratos servos.

27.2.20 Passionem itaque non omnino aperte, sed obscure praedicit: emolumentum autem ex passione futurum clare dicit, Ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.

27.2.21 Quia dixerat ipsum exaltatum iri, et mortem subindicaverat, ne verba istaec moerorem parerent auditori, et de ipso humanum quidpiam suspicaretur, putaretque mortem ipsi finem existendi futuram esse, vide quo pacto id attemperet, cum dicit datum esse Dei Filium, vitae causam, imo vitae aeternae.

27.2.22 Is vero qui per mortem suam, vitam aliis daturus erat, in morte non diu mansurus erat. Nam si ii qui in crucifixum credunt, non pereunt, multo minus peribit ille crucifixus.

27.2.23 Qui enim perniciem ab aliis aufert, multo magis ipse a pernicie liber erit: qui aliis vitam impertit, multo magis sibi impertiet. Viden’ ubique opus esse fide?

27.2.24 Nam crucem vitae fontem esse dicit. Id ratiocinium non facile admittat: cujus rei testes nunc sunt gentiles, qui id videntes cum risu excipiunt. Fides vero quae ratiocinii imbecillitatem superat, hoc facile admittit et retinet.

27.2.25 Unde autem tantopere Deus mundum dilexit? non aliunde, quam ex sola benignitate sua.

27.3.1 In pudorem ergo vertamur ob tantam caritatem: erubescamus de benignitatis excessu. Ipse enim ut nos servaret, ne unigenito quidem Filio suo pepercit; nos pecuniis parcimus in nostram perniciem.

27.3.2 Ipse unigenitum Filium pro nobis dedit; nos ne argentum quidem in ejus gratiam despicimus, imo nec in nostram utilitatem. Et quanam haec venia digna sunt?

27.3.3 Si hominem videamus pericula et mortem pro nobis subire, ipsum omnibus anteponimus, et in intimis amicis annumeramus, nostra omnia ipsi tradimus, et ea ipsius esse magis quam nostra dicimus; neque sic putamus dignam rependere vicem.

27.3.4 Erga Christum vero neque hunc grati animi modum servamus. Ille animam pro nobis posuit, et propter nos preciosum sanguinem effudit, nos, inquam, qui nec boni nec grati eramus;

27.3.5 nos vero ne in nostram quidem utilitatem pecunias effundimus; sed eum qui pro nobis mortuus est, et nudum et peregrinum despicimus. Ecquis nos a futuro supplicio eximet?

27.3.6 Nam si non Deus nos, sed nos ipsi puniremus, annon contra nos calculum ferremus? annon nos ipsos ad gehennae ignem condemnaremus, quod eum qui animam pro nobis posuit fame tabescentem contemserimus?

27.3.7 Et quid pecunias memoro? Si enim mille haberemus animas, annon illas omnes pro illo ponere oportuit? Etiamsi ne sic quoque quid beneficio tanto dignum fecissemus.

27.3.8 Nam qui prior beneficium ponit, manifestum prae se fert bonitatis indicium; qui autem beneficio afficitur, quidquid tandem dederit, debitum reddit, non gratiam init;

27.3.9 maxime vero cum ille prior beneficus inimicis dona confert, et is qui rependit, benefactori suo dona retribuit, quibus etiam donis ipse quoque fruitur. Verum his non movemur, usque adeo ingrati, ut servis, mulis, equis operimenta aurea circumponamus;

27.3.10 Dominum vero nostrum, nudum errantem, ostiatim mendicantem, in compitis stantem et manus extendentem despiciamus, imo saepe torvis intueamur oculis: etiamsi propter nos hisce malis se subjiciat. Libenter enim esurit, ut tu nutriaris; nudus circumit, ut tibi incorruptionis vestem conferat.

27.3.11 Nihil tamen vos erogatis: sed vestimenta vestra alia a tineis roduntur, alia in arca recondita, superfluae curae possidentibus sunt: dum is qui et haec et alia omnia largitus est, nudus obambulat.

27.3.12 Verum haec non in arca reconditis, sed his magnifice induimini? Quid, quaeso, hinc vobis plus accedit? Ut forensium turba vos suspiciat? Ecquid hoc? Non enim his indutum admirantur; sed eum qui egenis largitur.

27.3.13 Itaque si velis admirationi esse, alios indue, et sic mille plausibus excipieris. Tunc te Deus cum hominibus laudabit. Contra vero si secus agas, nemo te laudabit; sed omnes tibi invidebunt, dum videbunt corpus ornatum, animam vero neglectam.

27.3.14 Hujusmodi ornatum meretrices sectantur, quae saepe majori et opulentiori cultu gaudent. Ornatus autem animae penes virtutis studiosos tantum habetur. Haec frequenter dico, nec finem dicendi faciam, non pauperes tantum curans, quantum animas vestras.

27.3.15 Illis enim etsi non a nobis, aliunde tamen quaedam erit consolatio; si nulla adsit, et fame pereant, non magnum hoc damnum ipsis. Quid nocuit Lazaro paupertas et fames?

27.3.16 Sed vos nihil a gehenna eripiet, nisi pauperum ope juvemini. Sed eadem ipsa dicemus quae dives ille perpetuo traditus igni, omnis consolationis experti.

27.3.17 Verum absit, ut quis illa unquam verba audiat; faxit Deus ut omnes in sinu Abrahae recipiantur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, unaque sancto Spiritui, in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY