PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.1.7 Ita ubicumque dixerit moderatum quid et humile eorum qui audiunt infirmitati imputandum est id. Terrena quidem hic, quidam aiunt de uento dictum esse, hoc est. Si et exemplum a terrenis dedi, et neque ita persuasi estis. Quomodo poteritis excelsiora discere?
CLOSE
Griffolini

27.1.7 Itaque eius sermonum humilitas auditorum imbecillitati ascribenda est. Terrena autem hoc in loco nonnulli de uento dictum arbitrantur, hoc est, si exemplum a terrenis sumptum non creditis, quo nam pacto altiora credetis?B: credetis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.1.7 Itaque eius sermonum humilitas auditorum imbecillitati adscribenda est. Terrena autem hoc in loco nonnulli de vento dictum arbitrantur: hoc est, si exemplum a terrenis sumptum non creditis, quo nam pacto altiora credetis?
CLOSE
Montfaucon

27.1.7 Itaque ubi modestum quid et humile dicit, id auditorum imbecillitati adscribendum est. Terrestria vero hic quidam putant ventum significare, ac si diceret: Si exemplum ex terrenis dedi, nec tamen obtemperastis, quomodo poteritis sublimiora discere?