PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.2.19 Sed et ea que post hec rursus similiter ostentatiua que induxit, dicens: quoniam filium unigenitum dedit. Non seruum, non angelum, non archangelum ait. Et nimirum neque utique cura filium quis tantum demonstrauit studium, quantum circa famulos ingratos deus.
CLOSE
Griffolini

27.2.19 Quae praeterea sequuntur magnam uim habent. Vt filium suum unigenitum, inquit, daret. Non seruum, non angelum, non archangelum. Nemo unquam pro filio, tantam prae se tulit caritatem, quantam pro seruis et ingratis seruis deus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.2.19 Quae praeterea sequuntur, magnam vim habent: Vt filium suum vnigenitum, inquit, daret. Non seruum, non angelum, non archangelum. Nemo vnquam pro filio tantam prae se tulit charitatem, quantam pro seruis et ingratis seruis deus.
CLOSE
Montfaucon

27.2.19 Et quae postea sequuntur perinde vehementia sunt; addit enim: Ut Filium suum unigenitum daret; non servum, non angelum, non archangelum ait. Atqui nemo unquam vel circa filium tantum studium adhibuit, quantum Deus circa ingratos servos.