PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.1.17 Etenim hec consuetudo ei multociens quidem a deitate, multociens uero ab humanitate, omne uocare, et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. Et hoc rursus non uidetur dependere ab interioribus, multam autem et id copulationem habet.
CLOSE
Griffolini

27.1.17 Hic nanque ei mos est, ut nunc a diuinitate, nunc ab humanitate totum nuncupet. Et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, inquit, sic exaltari oportet filium hominis. Hoc quoque uidetur a1470/1486/1530: et superioribus alienum, maxime autem consentit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.1.17 Hic namque ei mos est, vt nunc a diuinitate, nunc ab humanitate totum nuncupet. Et sicut Moses exaltauit serpentem in deserto, inquit, sic exaltari oportet filium hominis. Hoc quoque videtur et superioribus alienum, maxime autem consentit.
CLOSE
Montfaucon

27.1.17 Solet enim saepe a divinitate, saepe ab humanitate, se totum vocare. Et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Hoc rursum videtur a superioribus alienum; sed cum illis maxime consentit.