PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.1.2 Quod multociens dixi, hoc et nunc dico et non cessabo dicens. Quod autem hoc est? Quoniam debens Ihesus excelsa tangere dogmata, propter audientium infirmitatem, seipsum detinet multociens, et non continue dignis magnitudine sua dogmatibus uel sermonibus immoratur, sed magis hiis qui condescensionem habent.
CLOSE
Griffolini

27.1.2 Quod sepenumero dixi id in presentia et frequenter repetam: neque cessabo. Quod hoc est? Cum profundissimarum rerum doctrinam narraturus esset Ihesus: et locus hic exigeret: propter auditorum imbecillitatem plerumque abstinet: neque magnitudinem suam dignis prosequitur sermonibus. sed potius persuasibilibus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.1.2 Quod saepenumero dixi, id in praesentia et frequenter repetam, neque dicere cessabo. Quid hoc est? Cum profundissimarum rerum doctrinam narraturus esset Iesus, et locus hic exigeret, propter auditorum imbecillitatem plerunque abstinet, neque magnitudinem suam dignis prosequitur sermonibus, sed potius persuasibilibus.
CLOSE
Montfaucon

27.1.2 Quod saepe dixi, hoc et nunc dicam, nec finem dicendi faciam. Quid hoc est? Loquuturus Jesus de sublimibus, auditorum saepe imbecillitati sese attemperat, neque magnitudine sua dignis utitur verbis, sed demissioribus.