PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.3.1 Ex bonitate uero sola erubescamus, quandoque de eius amore. Verecundemur de eius clementie superhabundantur. Nam ipse quidem neque unigenito pepercit propter nos. Nos autem et pecuniis peramus aduersus nos ipsos.
CLOSE
Griffolini

27.3.1 Eam ne, dilectissimi, contemnemus?1470/1486/1530: contemnemus. Pudeat tam inmensae non respondere dilectioni. Ipse ne unigenito quidem filio nostri gratia pepercit. Nos pecuniis in nostrum parcimus detrimentum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.3.1 Eam igitur dilectionem ne contemnamus. Pudeat tam immensae non respondere dilectioni. Ipse ne vnigenito quidem filio nostri gratia pepercit, nos pecuniis in nostrum parcimus detrimentum.
CLOSE
Montfaucon

27.3.1 In pudorem ergo vertamur ob tantam caritatem: erubescamus de benignitatis excessu. Ipse enim ut nos servaret, ne unigenito quidem Filio suo pepercit; nos pecuniis parcimus in nostram perniciem.