27.2.8 Illic qui oculis hiis uidebat curabatur, hic qui mentis oculis uidet, omnia deponit peccata. Illic es quod pendebat erat in figura serpentis formatum, hic corpus dominicum a spiritu constructum.
27.2.8 Illic corporeis oculis suspicientes1486/1530: suscipientes corporis salutem, hic incorporeis omnium peccatorum remissionem consecuti sunt. Illic aes suspensum erat in serpentis effigiem, hic dominicum corpus a spiritu formatum.
27.2.8 illic corporeis oculis suspicientes, corporis salutem: hic incorporeis, omnium peccatorum remissionem consecuti sunt. Illic aes suspensum erat in serpentis effigiem, hic dominicum corpus a spiritu formatum,
27.2.8 Illic qui oculis corporeis videbat, curabatur; hic qui mentis oculis videt, peccata omnia deponit. Illic aes pendebat ad modum serpentis figuratum; hic corpus dominicum a Spiritu formatum.