PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.1.5 Quia enim dixit de baptismate que dixit, et de ea que secundum gratiam natiuitate que in terra fit uolens, et ad natiuitatem ascendere suam ineffabilem illam, et inenarrabilem interim supportat et non ascendit, deinde et causam dicit propter quam non ascendit.
CLOSE
Griffolini

27.1.5 Cum enim de baptismate et terrena secundum gratiam generatione uerba fecisset, ut dictum est, uoluit et suam illam arcanam et ineffabilem adducere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.1.5 Cum enim de baptismate et terrena secundum gratiam generatione verba fecisset, vt dictum est: voluit et suam illam arcanam et ineffabilem adducere,
CLOSE
Montfaucon

27.1.5 Cum enim dixisset de baptismate, et de illa, quae in terra fit secundum gratiam, generatione, volens de generatione illa sua arcana et ineffabili loqui, intermittit tamen, et qua de causa intermittat ipse declarat.