PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.1.14 Et que consequentia ait? Maxima dilecte et ualde superioribus hiis que antea consonans. Quia enim dixit ille, quoniam scimus quoniam a deo uenisti magister, hoc ipsum corrigit cecum, dicens: Ne extimes me ita magistrum ut multos prophetarum a terra existentes.
CLOSE
Griffolini

27.1.14 Et quae nam a praedictis consequentia? Maxima quidem et ualde consentanea. Nam cum ille dixisset: Scimus quia a deo uenisti magister, eum nunc coarguit, ac si dicat: Ne arbitreris ita me magistrum esse, ut multi prophetarum qui a terra sunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.1.14 Et quae nam a praedictis consequentia? Maxima quidem et valde consentanea. Nam cum ille dixisset, Scimus quia a deo venisti magister, eum nunc coarguit, ac si dicat: Ne arbitreris ita me magistrum esse, vt multi prophetarum qui a terra sunt.
CLOSE
Montfaucon

27.1.14 Et quaenam, inquies, haec consequentia? Maxima certe, et admodum cum supradictis consonans. Quia enim ille dixerat: Scimus quia a Deo venisti magister, hoc ipsum ille corrigit, ac si dicat: Ne putes me ita magistrum esse ut multi prophetae, qui de terra erant.