PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.2.22 Nequaquam autem qui aliis uitam tribuit per mortem, ipse debebat esse in morte semper. Si enim qui credunt in crucifixum non pereunt, multo magis qui crucifixus est non perit.
CLOSE
Griffolini

27.2.22 Et profecto qui morte sua uitam aliis elargitur, perpetua in morte minime est futurus. Nam si credentes in crucifixum non pereunt, multominus ipse crucifixus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.2.22 et profecto qui morte sua vitam aliis elargitur, perpetua in morte minime est futurus. Nam si credentes in crucifixum non pereunt, multo minus ipse crucifixus peribit.
CLOSE
Montfaucon

27.2.22 Is vero qui per mortem suam, vitam aliis daturus erat, in morte non diu mansurus erat. Nam si ii qui in crucifixum credunt, non pereunt, multo minus peribit ille crucifixus.