PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.3.9 et maxime cum qui incepit, inimicis benefecerit, et qui retribuit ad benefactorem deponat que dantur, et ipse hiis fruatur rursus. Sed nos neque hec attrahunt, sed ita sumus indeuoti ut famulis quidem et mulabus et equis, monilia aurea circumimponamus.
CLOSE
Griffolini

27.3.9 et maxime cum qui primum exhibuit, inimicos beneficiis prosecutus sit, qui ueroB: non accoepit, gratiam refert, rursumque accipit. Sed minime his mouemur ingratissimi. Seruos, mulos, equos auro exornamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.3.9 et maxime cum qui primum exhibuit, inimicos beneficiis prosecutus sit: qui vero accepit, gratiam refert, rursumque accipit. Sed minime his mouemur ingratissimi: seruos, mulos, equos auro exornamus,
CLOSE
Montfaucon

27.3.9 maxime vero cum ille prior beneficus inimicis dona confert, et is qui rependit, benefactori suo dona retribuit, quibus etiam donis ipse quoque fruitur. Verum his non movemur, usque adeo ingrati, ut servis, mulis, equis operimenta aurea circumponamus;