PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.3.10 Dominatorem uero nudum circumeuntem et ianuas ex ianuis transmutantem, et semper ad exitus stantem et manus extendentem despiciamus. Multociens autem et immitti eum oculo aspiciamus. Et nimirum et hoc ipsum propter nos sustinet. Gratanter enim esurit ut tu nutriaris et nudus in circuitu uadit, ut tibi tribuat incorruptionis indumenti materiam.
CLOSE
Griffolini

27.3.10 Dominum nudum, errantem, hostiatim mendicantem despicimus, et toruo non nunquam oculo indignamur. Atqui propter nos ea libenter mala tolerat. Esurit, ut deliciis perfruaris. Nudus erratB/1530: erat, ut incorruptionis uestem induaris.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.3.10 dominum nudum, errantem, ostiatim mendicantem despicimus, et toruo nonnunquam oculo indignamur. Atqui propter nos ea libenter mala tolerat. Esurit, vt deliciis perfruaris: nudus obambulat, vt incorruptionis vestem induaris:
CLOSE
Montfaucon

27.3.10 Dominum vero nostrum, nudum errantem, ostiatim mendicantem, in compitis stantem et manus extendentem despiciamus, imo saepe torvis intueamur oculis: etiamsi propter nos hisce malis se subjiciat. Libenter enim esurit, ut tu nutriaris; nudus circumit, ut tibi incorruptionis vestem conferat.