PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.1.15 Ex celo enim assum. Igitur prophetarum quidem nullus ascendit illuc. Ego uero illic conuersor. Vides qualiter et quod ualde uidetur excelsum ualde esse indignum, sua magnitudine est? Non enim in celo solum est, sed et ubique et omnia replet.
CLOSE
Griffolini

27.1.15 Ex caelo uenio, quo nemo propheta ascendit. Ego illic habito. Vides ut quod quam maximum uidetur, id eius praestantia sit indignissimum? Non enim in caelo tantum est, sed ubique omnia implet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.1.15 Ex coelo venio, quo nemo propheta ascendit, ego illic habito. Vides vt quod quammaximum videtur, id eius praestantia sit indignissimum? Non enim in coelo tantum est, sed vbique omnia implet.
CLOSE
Montfaucon

27.1.15 Ex caelo namque venio. Prophetarum quippe nullus eo ascendit; ego illic habito. Viden’ quomodo illud etiam quod admodum sublime videtur esse, ejus magnitudine indignissimum sit? Non tantum enim in caelo est, sed etiam ubique, et omnia implet.